Latin · ~8 min
Lines 1.446-1.472
Justinian, Liber XI 1.446-472
Not analysed yet
Dig. 11. 7. 1
Ulpianus 10 ad ed.
Qui propter funus aliquid impendit, cum defuncto contrahere creditur, non cum herede.
Dig. 11. 7. 2pr.
Ulpianus 25 ad ed.
Locum in quo servus sepultus est religiosum esse aristo ait.
Dig. 11. 7. 2. 1
Ulpianus 25 ad ed.
Qui mortuum in locum alienum intulit vel inferre curavit, tenebitur in factum actione. "in locum alterius" accipere debemus sive in agro sive in aedificio. sed hic sermo domino dat actionem, non bonae fidei possessori: nam cum dicat "in locum alterius", apparet de domino eum sentire, id est eo cuius locus est. sed et fructuarius inferendo tenebitur domino proprietatis. an et socius teneatur, si ignorante socio intulerit, tractari potest: est tamen verius familiae erciscundae vel communi dividundo conveniri eum posse.
Dig. 11. 7. 2. 2
Ulpianus 25 ad ed.
Praetor ait: "sive homo mortuus ossave hominis mortui in locum purum alterius aut in id sepulchrum, in quo ius non fuerit, illata esse dicentur. "qui hoc fecit, in factum actione tenetur et poena pecuniaria subicietur.
Dig. 11. 7. 2. 3
Ulpianus 25 ad ed.
De ea autem illatione praetor sensit, quae sepulturae causa fit.
Dig. 11. 7. 2. 4
Ulpianus 25 ad ed.
Purus autem locus dicitur, qui neque sacer neque sanctus est neque religiosus, sed ab omnibus huiusmodi nominibus vacare videtur.
Dig. 11. 7. 2. 5
Ulpianus 25 ad ed.
Sepulchrum est, ubi corpus ossave hominis condita sunt. celsus autem ait: non totus qui sepulturae destinatus est, locus religiosus fit, sed quatenus corpus humatum est.
Dig. 11. 7. 2. 6
Ulpianus 25 ad ed.
Monumentum est, quod memoriae servandae gratia existat.
Dig. 11. 7. 2. 7
Ulpianus 25 ad ed.
Si usum fructum quis habeat, religiosum locum non facit. sed et si alius proprietatem. alius usum fructum habuit, non faciet locum religiosum nec proprietarius, nisi forte ipsum qui usum fructum legaverit intulerit, cum in alium locum inferri tam oportune non posset: et ita iulianus scribit. alias autem invito fructuario locus religiosus non fiet: sed si consentiat fructuarius, magis est ut locus religiosus fiat.