Latin · ~8 min
Lines 1.737-1.770
Justinian, Liber XI 1.737-770
Not analysed yet
Dig. 11. 8. 0. De mortuo inferendo et sepulchro aedificando.
Dig. 11. 8. 1pr.
Ulpianus 68 ad ed.
Praetor ait: "quo quave illi mortuum inferre invito te ius est, quo minus illi eo eave mortuum inferre et ibi sepelire liceat, vim fieri veto. "
Dig. 11. 8. 1. 1
Ulpianus 68 ad ed.
Qui inferendi mortuum ius habet, non prohibetur inferre: prohiberi autem inferre videtur, sive in locum inferre prohibeatur sive itinere arceatur.
Dig. 11. 8. 1. 2
Ulpianus 68 ad ed.
Hoc interdicto de mortuo inferendo dominus proprietatis uti potest, quod etiam de loco puro competit.
Dig. 11. 8. 1. 3
Ulpianus 68 ad ed.
Item si mihi in fundum via debeatur, in quem fundum inferre volo, et via prohibear, hoc interdicto posse me experiri placuit, quia inferre prohibeor qui via uti prohibeor: idque erit probandum et si alia servitus debeatur.
Dig. 11. 8. 1. 4
Ulpianus 68 ad ed.
Hoc interdictum prohibitorium esse palam est.
Dig. 11. 8. 1. 5
Ulpianus 68 ad ed.
Praetor ait: "quo illi ius est invito te mortuum inferre, quominus illi in eo loco sepulchrum sine dolo malo aedificare liceat, vim fieri veto. "
Dig. 11. 8. 1. 6
Ulpianus 68 ad ed.
Interdictum hoc propterea propositum est, quia religionis interest monumenta exstrui et exornari.
Dig. 11. 8. 1. 7
Ulpianus 68 ad ed.
Facere sepulchrum sive monumentum in loco, in quo ei ius est, nemo prohibetur.
Dig. 11. 8. 1. 8
Ulpianus 68 ad ed.
Aedificare videtur prohibere et qui prohibet eam materiam convehi, quae aedificio necessaria sit. proinde et si operi necessarios prohibuit quis venire, interdictum locum habet, et si machinam alligare quis prohibeat, si tamen eo loci prohibeat, qui servitutem debeat: ceterum si in meo solo velis machinam ponere, non tenebor interdicto, si iure te non patiar.
Dig. 11. 8. 1. 9
Ulpianus 68 ad ed.
Aedificare autem non solum qui novum opus molitur intellegendus est, verum is quoque, qui vult reficere.
Dig. 11. 8. 1. 10
Ulpianus 68 ad ed.
Is qui id agit, ut labatur sepulchrum, hoc interdicto tenetur.