Latin · ~9 min
Lines 1.473-1.482
Justinian, Liber XI 1.473-482
Not analysed yet
CJ. 11. 43. 3pr. : Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Eos, qui aquae copiam vel olim vel nunc per nostra indulta meruerunt, usum aut ex castellis aut ex ipsis formis iubemus elicere neque earum fistularum quas matrices vocant cursum ac soliditatem attemptare vel ab ipso aquaeductu trahere. *valentin. theodos. et arcad. aaa. albino pu. Romae. *<a 389 d. V k. Sept. Romae. Timasio et promoto conss. >
CJ. 11. 43. 3. 1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Quod si quis aliter fecerit, non solum id quod prius iure beneficii fuerat consecutus amittat, verum pro condicione quoque personae severissima poena plectetur. <a 389 d. V k. Sept. Romae. Timasio et promoto conss. >
CJ. 11. 43. 4: Imperatores Arcadius, Honorius
Usum aquae veterem longoque dominio constitutum singulis civibus manere censemus nec ulla novatione turbari, ita tamen, ut quantitatem singuli, quam veteri licentia percipiunt, more usque in praesentem diem perdurante percipiant: mansura poena in eos, qui ad inrigationes agrorum vel hortorum delicias furtivis aquarum meatibus abutuntur. *arcad. et honor. aa. asterio com. orientis. *<a 397 d. K.Nov. Caesario et attico conss. >
CJ. 11. 43. 5: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si quis per divinam liberalitatem meruerit ius aquae, non viris clarissimis rectoribus provinciarum, sed tuae praecellentissimae sedi caelestes apices intimare debebit: condemnatione contra illum qui preces moderatoribus insinuare conatur quinquaginta librarum auri et contra universos administratores qui rescriptum per subreptionem elicitum suscipere moliuntur proponenda, apparitoribus nihilo minus eorundem virorum clarissimorum provinciae moderatorum animadversionibus pro vigore tui culminis subiugandis: et amplissima tua sede dispositura, quid in publicis thermis, quid in nympheis pro abundantia civium convenit deputari, quid his personis, quibus nostra perennitas indulsit, ex aqua superflua debeat impertiri. *theodos. et valentin. aa. cyro pp. *<a 440-441 >
CJ. 11. 43. 6pr. : Imperatores Theodosius, Valentinianus
Omnis servitus aquarum aquaeductus hadriani sive domorum sive possessionum sive suburbanorum sive balneorum vel per divinos adfatus intimatos in quolibet iudicio vel per usurpationem impertitos penitus exprobretur: maluimus etenim praedictum aquaeductum nostri palatii publicarum thermarum ac nymphaeorum commoditatibus inservire. et decernimus hanc dispositionem modis omnibus in posterum servari ,nemini licentia tribuenda ab eodem aquaeductu precibus oblatis usum aquae petere vel eum audere perforare: scientibus his, qui qualibet ratione putaverint ad huiusmodi molimen accedere, vel officio, si ausum fuerit instruere vel minus instructis precibus parere, centena pondo auri multae nomine fiscalibus rationibus se esse illaturos. *theodos. et valentin. aa. cyro pp. *<a 440? >