Latin · ~9 min
Lines 1.534-1.551
Justinian, Liber XI 1.534-551
Not analysed yet
CJ. 11. 48. 3. 1: Imperatores Valentinianus, Valens
Id etiam circa eos observari volumus, qui ex huiusmodi fundis servos ad possessiones suas transire permiserint. <a 365 d. prid. k. aug. mediolani valentiniano et valente aa. conss. >
CJ. 11. 48. 4pr. : Imperatores Valentinianus, Valens
Ii, penes quos fundorum dominia sunt, pro his colonis originalibus, quos in locis isdem censitos esse constabit, vel per se vel per actores proprios recepta compulsionis sollicitudine implenda munia functionis agnoscant. *valentin. et valens aa. ad modestum pp. *<a 366 d. k. mai. constantinopoli gratiano a. et dagalaifo conss. >
CJ. 11. 48. 4. 1: Imperatores Valentinianus, Valens
Sane quibus terrarum erit quantulacumque possessio, qui in suis conscripti locis proprio nomine libris censualibus detinentur, ab huius praecepti communione discernimus: eos enim convenit propriae commissos mediocritati annonarias functiones sub solito exactore cognoscere. <a 366 d. k. mai. constantinopoli gratiano a. et dagalaifo conss. >
CJ. 11. 48. 5: Imperatores Valentinianus, Valens
Domini praediorum id quod terra praestat accipiant, pecuniam non requirant, quam rustici optare non audent, nisi consuetudo praedii hoc exigat. *valentin. et valens aa. ad oricum praes. tripolit. *<a 366 >
CJ. 11. 48. 6: Imperatores Valentinianus, Valens
Omnes omnino fugitivos adscripticios colonos vel inquilinos sine ullo sexus muneris condicionisque discrimine ad antiquos penates, ubi censiti atque educati natique sunt, provinciis praesidentes redire compellant. *valentin. et et valens aa. ad germanicum pp. galliarum. *<a 366 >
CJ. 11. 48. 7pr. : Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Quemadmodum originarios absque terra, ita rusticos censitosque servos vendi omnifariam non licet. *valentin. valens et grat. aaa. ad maximum pp. *<a xxx >
CJ. 11. 48. 7. 1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Neque vero commento fraudis id usurpet legis illusio, quod in originariis saepe actitatum est, ut parva portione terrae emptori tradita omnis integri fundi cultura adimatur. <a xxx >
CJ. 11. 48. 7. 2: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Sed cum soliditas fundorum vel certa portio ad unumquemque perveniat, tanti quoque servi et originarii transeant, quanti apud superiores dominos et possessores vel in soliditate vel in parte manserunt: et emptor pretium quod dederit amissum existimet, nihilo minus venditori ad repetendos servos cum agnatione eorum vindicatione concessa. <a xxx >
CJ. 11. 48. 7. 3: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Et si aliqua denique ex causa dissimulaverit legis usurpare beneficium atque iste sub hac taciturnitate decesserit, et heredibus eius et contra heredes emptoris vindicationem damus longi temporis praescriptione submota: mala fide namque possessorem esse nullus ambiget, qui aliquid contra legum interdicta mercatur. <a xxx >