Latin · ~9 min
Lines 1.604-1.613
Justinian, Liber XI 1.604-613
Not analysed yet
CJ. 11. 48. 22pr. : Imperator Justinianus
Cum scimus nostro iure nullum praeiudicium generari cuidam circa condicionem neque ex confessionibus neque ex scriptura, nisi etiam ex aliis argumentis aliquid accesserit incrementum, sancimus solam conductionem vel aliam quamcumque scripturam ad hoc minime sufficere nec adscripticiam condicionem cuidam inferre, sed debere huiusmodi scripturae aliquid advenire adiutorium, quatenus vel ex publici census adscriptione vel ex aliis legitimis modis talis scriptura adiuvetur. *iust. a. iuliano pp. *<a 531 d. X k. . . Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 11. 48. 22. 1: Imperator Justinianus
Melius etenim est in huiusmodi difficultatibus ex pluribus capitulis condiciones ostendi et non solis confessionibus neque scripturis homines forte liberos ad deteriorem detrahi fortunam. <a 531 d. X k. . . Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 11. 48. 22. 2: Imperator Justinianus
Sin autem et scriptura et post scripturam confessio seu depositio, sine vi et necessitate tamen, intervenerit (quid enim, si etiam conductionale instrumentum vel alium chartulam, in qua subscripsit, intimavit et inter acta deposuit sese colonum fuisse adscripticium?) ,tunc ex utroque genere obligationis, id est tam scripturae quam confessionis vel depositionis, talem eum esse credendum, qualem et scripsit et inter acta deposuit. <a 531 d. X k. . . Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 11. 48. 22. 3: Imperator Justinianus
Illud quoque non ineleganter dubitabatur, si coloni filius per triginta annorum curricula vel forsitan quadraginta seu ampliora, adhuc vivente patre et agriculturam peragente, ipse in libera conversatione morabatur, et dominus terrae, quia per patrem ei satisfiebat, non etiam eius praesentiam exigebat, an post obitum patris, vel postquam inutilis is forte existat et ruri non idoneus, potest excusari filius, longinqua libertate abutendo et quod per multos annos neque agrum coluit neque aliquid colonarii operis celebravit, cum non possit dominus incusari propter suam desidiam, cui per patrem eius omne quod voluerat accedebat. <a 531 d. X k. . . Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >
CJ. 11. 48. 22. 4: Imperator Justinianus
In omnibus itaque huiuscemodi speciebus satis acerbum nobis videtur domino praeiudicari colonorum absentia eorum, qui in rure nati et postea absentes per suos vel patres vel fratres vel cognatos agriculturam peragebant. cum enim pars quodammodo corporis eius per cognationem in fundo remanebat, non videtur neque peregrinari neque in libertate morari. <a 531 d. X k. . . Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. Cc. >