Latin · ~8 min
Lines 1.624-1.635
Justinian, Liber XI 1.624-635
Not analysed yet
CJ. 11. 48. 23. 4: Imperator Justinianus
Nemini autem liceat vel adscripticium vel colonum alienum scienti prudentique in suum ius suscipere. <a 531-534 >
CJ. 11. 48. 23. 5: Imperator Justinianus
Sed et si bona fide eum susceperit, postea autem reppererit eum alienum esse constitutum, admonente domino vel ipsius adscripticii vel terrae et hoc faciente per se vel per procuratorem suum hunc restituere cum omni peculio et subole sua: et si hoc facere supersederit, omnis quidem temporis, quo apud eum remoratus est, publicas functiones sive terrenas sive animales pro eo inferre compelletur cura et provisione tam eminentissimae praefecturae quam praesidis provinciae: coartetur autem et sic ad restitutionem eius secundum veteres constitutiones et poenas eis insertas. <a 531-534 >
CJ. 11. 48. 24pr. : Imperator Justinianus
Si qui adscripticiae condicionis constituti mulieres liberas quacumque mente aut quacumque machinatione sive scientibus dominis sive ignorantibus sibi uxores coniunxerunt vel postea coniunxerint, in sua libertate permanere tam eas quam prolem quae ex eis cognoscitur procreata sancimus: illo procul dubio observando, ut, si ex libero marito et adscripticia uxore partus fuerit editus, is maternae condicionis maculam, non paternam sequatur libertatem. *iust. a. hermogeni mag. off. *<a xxx >
CJ. 11. 48. 24. 1: Imperator Justinianus
Sed ne adscripticii putent sibi impunitum esse tale conamen, quod maxime verendum est, ne liberarum mulierum nuptiis ab his excogitatis paulatim huiusmodi hominum condicio decrescat, sancimus, si quid tale fuerit ab adscripticio perpetratum, liberam habere potestatem dominum eius sive per se sive per praesidem provinciae talem hominem castigatione moderata corrigere et abstrahere a tali muliere. quod si neglexerit, sciat in suum damnum huiusmodi desidiam reversuram. <a xxx >
CJ. 11. 49. 0. De capitatione civium censibus eximenda.
CJ. 11. 49. 1: Imperator Constantinus
Plebs urbana, sicut in orientalibus quoque provinciis observatur, minime in censibus pro capitatione sua conveniatur, sed iuxta hanc iussionem nostram immunis habeatur. *constant. a. ad eusebium virum perfectissimum praes. lyciae et pamphyliae. *<a 313 d. K.Iun. Constantino a. Iii et licinio iii conss. >
CJ. 11. 50. 0. In quibus causis coloni censiti dominos accusare possunt.