Latin · ~7 min
Lines 1.675-1.685
Justinian, Liber XI 1.675-685
Not analysed yet
CJ. 11. 55. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ne quis ex rusticana plebe, quae extra muros posita capitationem suam detulit et annonam congruam praestat, ad ullum aliud obsequium devocetur neque a rationali nostro mularum fiscalium vel equorum ministerium subire cogatur. *diocl. et maxim. aa. exempl sacr. litt. ad charisium. *<a xxx sine die et consule. >
CJ. 11. 55. 2: Imperatores Valentinianus, Valens
Si qui eorum, qui provinciarum rectoribus obsequuntur quique in diversis agunt officiis principatus et qui sub quocumque praetextu muneris publici possunt esse terribiles, rusticano cuipiam necessitatem obsequii quasi mancipio sui iuris imponant aut servum eius vel forte bovem in usus proprios necessitatesque converterint, ablatis omnibus facultatibus perpetuo subiugentur exilio, et nihilo minus rusticanum, qui se in eiusdem operas sponte propria detulisse responderit, par poenae severitudo constringat. *valentin. et valens aa. ad probum pp. Illyrici. *<a 368 d. Prid. K.Oct. Agrippinae valentiniano et valente aa. Conss. >
CJ. 11. 56. 0. Non licere metrocomiae habitatoribus loca sua ad extraneum transferre.
CJ. 11. 56. 1: Imperatores Leo, Anthemius
In illis, quae metrocomiae communi vocabulo nuncupantur, hoc adiciendum necessario nostra putavit humanitas, ut nulli extraneo illic quoquo modo possidendi licentia tribuatur: sed si quis ex isdem vicanis loca sui iuris alienare voluerit, non licere ei nisi ad habitatorem adscriptum eidem metrocomiae per qualemcumque contractum terrarum suarum dominium possessionemque transferre: sciente persona extranea, quod, si contra vetitum se huic negotio immiscere vel illic possidere temptaverit, quicumque contractus initus fuerit, carebit effectu et contractu soluto, si quid praestitum est, hoc tantum reddetur. *leo et anthem. aa. nicostrato pp. *<a 468 d. K.Sept. Anthemio a. Ii cons. >
CJ. 11. 57. 0. Ut nullus ex vicanis pro alienis debitis vicanorum teneatur.
CJ. 11. 57. 1: Imperator Zeno
Grave est et non solum legibus, verum etiam aequitati naturali contrarium, pro alienis debitis alios molestari. idcirco huiusmodi iniquitates contra omnes vicanos perpetrari modis omnibus prohibemus. *zeno a. *<a xxx >
CJ. 11. 58. 0. De censibus et censitoribus et peraequatoribus et inspectoribus.