Latin · ~10 min
Lines 1.859-1.875
Justinian, Liber XI 1.859-875
Not analysed yet
CJ. 11. 65. 4. 1: Imperatores Valentinianus, Valens
Super quo possessores apud curatores vel magistratus aut quicumque in locis fuerint, qui conficiendorum actorum habeant potestatem, conveniet contestari, ut et de officii insolentia constet, in quod exercenda vindicta est, et his possit esse consultum. <a 366>
CJ. 11. 65. 5pr. : Imperatores Arcadius, Honorius
Per omnes provincias patrimonialium fundorum ab ordinariis iudicibus canon exigatur, et quidquid exactum fuerit, dirigatur. *arcad. et honor. aa. messalae pp. *<a 399 d. xvi k. iun. mediolani theodoro cons. >
CJ. 11. 65. 5. 1: Imperatores Arcadius, Honorius
Sciant vero memorati iudices nihil sibi ex privatae rei canone vel ex eo, quod ex isdem titulis contigerit, ad necessitates alias transferendum, nisi malint gravissima severitate eorum licentiam coerceri. <a 399 d. xvi k. iun. mediolani theodoro cons. >
CJ. 11. 66. 0. De fundis rei privatae et saltibus divinae domus.
CJ. 11. 66. 1: Imperatores Constantius, constans
Universi cognoscant has possessiones quas de fisco nostro comparaverunt seu comparant, nullo a nobis iure retrahi, sed propria firmitate possessas etiam ad posteros suos dominii perpetui durabilitate dimitti. *constantius et constans aa. edictum ad heliopolitanos. *<a 341 d. prid. id. febr. Antiochiae Marcellino et probino conss. >
CJ. 11. 66. 2pr. : Imperatores Valentinianus, Valens
Ii, quos commoditas privatae rei praediorum ad ea postulanda sollicitat, adeant tuae dicationis officium et modum suae deliberationis indicent per libellos certumque habeant pro unaquaque villa, cum eo onere vel forma cui nunc habetur obnoxia ad novi domini iura migraverit, ut, si quid adiecerit sumptus cura sollertia, quidquid mancipiorum vel pecoris adcreverit, capitationis aut canonis augmenta non patiatur, sed solis dominis heredibusque dominorum sit cessura felicitas. *valentin. et valens aa. ad florianum com. rer. privat. *<a xxx >
CJ. 11. 66. 2. 1: Imperatores Valentinianus, Valens
Si quis autem in annis singulis non solverit debitum, ex re ipsius, quod in reliquis remansisse claruerit, sine aliquibus dependere cogetur indutiis. <a xxx >
CJ. 11. 66. 2. 2: Imperatores Valentinianus, Valens
Sane si quem postea minus idoneum factum esse constabit nec ita ut expedit rationem reddere pensionis, res, quas ex nostris rebus acceperat, ad alium idoneum iure quo sanximus transferentur: nec tamen decoctoris cuiusque reliquis qui novus accedit onerari. <a xxx >
CJ. 11. 66. 3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quicumque possessionem rei privatae nostrae acceptam suo nomine vel iure perpetuo vel titulo conductionis ei crediderit esse tradendam, qui pensare utilitatem patrimonii nostri solvendo non valeat, is pro eo quem succedaneum subrogavit perpetuae solutioni statuatur obnoxius. *grat. valentin. et theodos. aaa. ad hesperium procons. africae. *<a 376? >