Latin · ~9 min
Lines 1.157-1.180
Justinian, Liber XIII 1.157-180
Not analysed yet
Dig. 13. 4. 3
Gaius 9 ad ed. provinc.
Ideo in arbitrium iudicis refertur haec actio, quia scimus, quam varia sint pretia rerum per singulas civitates regionisque, maxime vini olei frumenti: pecuniarum quoque licet videatur una et eadem potestas ubique esse, tamem aliis locis facilius et levibus usuris inveniuntur, aliis difficilius et gravibus usuris.
Dig. 13. 4. 4pr.
Ulpianus 27 ad ed.
Quod si ephesi petetur, ipsa sola summa petetur nec amplius quid, nisi si quid esset stipulatus, vel si temporis utilitas intervenit.
Dig. 13. 4. 4. 1
Ulpianus 27 ad ed.
Interdum iudex, qui ex hac actione cognoscit, cum sit arbitraria, absolvere reum debet cautione ab eo exacta de pecunia ibi solvenda ubi promissa est. quid enim si ibi vel oblata pecunia actori dicatur vel deposita vel ex facili solvenda? nonne debebit interdum absolvere? in summa aequitatem quoque ante oculos habere debet iudex, qui huic actioni addictus est.
Dig. 13. 4. 5
Paulus 28 ad ed.
Si heres a testatore iussus sit certo loco quid dare, arbitraria actio competit:
Dig. 13. 4. 6
Pomponius 22 ad sab.
Aut mutua pecunia sic data fuerit, ut certo loco reddatur.
Dig. 13. 4. 7pr.
Paulus 28 ad ed.
In bonae fidei iudiciis, etiamsi in contrahendo convenit, ut certo loco quid praestetur, ex empto vel vendito vel depositi actio competit, non arbitraria actio.
Dig. 13. 4. 7. 1
Paulus 28 ad ed.
Si tamen certo loco traditurum se quis stipulatus sit, hac actione utendum erit.
Dig. 13. 4. 8
Africanus 3 quaest.
Centum capuae dari stipulatus fideiussorem accepisti: ea pecunia ab eo similiter ut ab ipso promissore peti debebit, id est ut, si alibi quam capuae petantur, arbitraria agi debeat lisque tanti aestimetur, quanti eius vel actoris interfuerit eam summam capuae potius quam alibi solvi. nec oportebit, quod forte per reum steterit, quo minus tota centum capuae solverentur, obligationem fideiussoris augeri: neque enim haec causa recte comparabitur obligationi usurarum: ibi enim duae stipulationes sunt, hic autem una pecuniae creditae est, circa cuius exsecutionem aestimationis ratio arbitrio iudicis committitur. eiusque differentiae manifestissimum argumentum esse puto, quod, si post moram factam pars pecuniae soluta sit et reliquum petatur, officium iudicis tale esse debeat, ut aestimet, quanti actoris intersit eam dumtaxat summam quae petetur capuae solutam esse.