Latin · ~7 min
Lines 1.206-1.229
Justinian, Liber XIII 1.206-229
Not analysed yet
Dig. 13. 5. 1. 6
Ulpianus 27 ad ed.
Debitum autem ex quacumque causa potest constitui, id est ex quocumque contractu sive certi sive incerti, et si ex causa emptionis quis pretium debeat vel ex causa dotis vel ex causa tutelae vel ex quocumque alio contractu.
Dig. 13. 5. 1. 7
Ulpianus 27 ad ed.
Debitum autem vel natura sufficit.
Dig. 13. 5. 1. 8
Ulpianus 27 ad ed.
Sed et is, qui honoraria actione, non iure civili obligatus est, constituendo tenetur: videtur enim debitum et quod iure honorario debetur. et ideo et pater et dominus de peculio obstricti si constituerint, tenebuntur usque ad eam quantitatem, quae tunc fuit in peculio, cum constituebatur: ceterum si plus suo nomine constituit, non tenebitur in id quod plus est.
Dig. 13. 5. 2
Iulianus 11 Dig.
Quod si filii nomine constituerit se decem soluturum, quamvis in peculio quinque fuerint, de constituta in decem tenebitur.
Dig. 13. 5. 3pr.
Ulpianus 27 ad ed.
Quod si maritus plus constituit ex dote quam facere poterat, quia debitum constituerit, in solidum quidem tenetur, sed mulieri in quantum facere potest condemnatur.
Dig. 13. 5. 3. 1
Ulpianus 27 ad ed.
Si quis autem constituerit quod iure civili debebat, iure praetorio non debebat, id est per exceptionem, an constituendo teneatur, quaeritur: et est verum, ut et pomponius scribit, eum non teneri, quia debita iuribus non est pecunia quae constituta est.
Dig. 13. 5. 3. 2
Ulpianus 27 ad ed.
Si is, qui et iure civili et praetorio debebat, in diem sit obligatus, an constituendo teneatur? et labeo ait teneri constitutum, quam sententiam et pedius probat: et adicit labeo vel propter has potissimum pecunias, quae nondum peti possunt, constituta inducta: quam sententiam non invitus probarem: habet enim utilitatem, ut ex die obligatus constituendo se eadem die soluturum teneatur.
Dig. 13. 5. 4
Paulus 29 ad ed.
Sed et si citeriore die constituat se soluturum, similiter tenetur.