Latin · ~8 min
Lines 1.419-1.440
Justinian, Liber XIII 1.419-440
Not analysed yet
Si filio familias servove commodatum sit, dumtaxat de peculio agendum erit: cum filio autem familias ipso et directo quis poterit. sed et si ancillae vel filiae familias commodaverit, dumtaxat de peculio erit agendum.
Dig. 13. 6. 3. 5
Ulpianus 28 ad ed.
Sed non tantum ex causa doli earum personarum pater vel dominus condemnetur, sed et ipsius quoque domini vel patris fraus dumtaxat venit, ut iulianus libro undecimo circa pigneraticiam actionem distinguit.
Dig. 13. 6. 3. 6
Ulpianus 28 ad ed.
Non potest commodari id quod usu consumitur, nisi forte ad pompam vel ostentationem quis accipiat.
Dig. 13. 6. 4
Gaius 1 de verb. oblig.
Saepe etiam ad hoc commodantur pecuniae, ut dicis gratia numerationis loco intercedant.
Dig. 13. 6. 5pr.
Ulpianus 28 ad ed.
Si ut certo loco vel tempore reddatur commodatum convenit, officio iudicis inest, ut rationem loci vel temporis habeat.
Dig. 13. 6. 5. 1
Ulpianus 28 ad ed.
Si quis hac actione egerit et oblatam litis aestimationem susceperit, rem offerentis facit.
Dig. 13. 6. 5. 2
Ulpianus 28 ad ed.
Nunc videndum est, quid veniat in commodati actione, utrum dolus an et culpa an vero et omne periculum. et quidem in contractibus interdum dolum solum, interdum et culpam praestamus: dolum in deposito: nam quia nulla utilitas eius versatur apud quem deponitur, merito dolus praestatur solus: nisi forte et merces accessit (tunc enim, ut est et constitutum, etiam culpa exhibetur) aut si hoc ab initio convenit, ut et culpam et periculum praestet is penes quem deponitur. sed ubi utriusque utilitas vertitur, ut in empto, ut in locato, ut in dote, ut in pignore, ut in societate, et dolus et culpa praestatur.
Dig. 13. 6. 5. 3
Ulpianus 28 ad ed.
Commodatum autem plerumque solam utilitatem continet eius cui commodatur, et ideo verior est quinti mucii sententia existimantis et culpam praestandam et diligentiam et, si forte res aestimata data sit, omne periculum praestandum ab eo, qui aestimationem se praestaturum recepit.