Latin · ~7 min
Lines 1.664-1.687
Justinian, Liber XIII 1.664-687
Not analysed yet
Dig. 13. 7. 11. 6
Ulpianus 28 ad ed.
Per liberam autem personam pignoris obligatio nobis non adquiritur, adeo ut ne per procuratorem plerumque vel tutorem adquiratur: et ideo ipsi actione pigneraticia convenientur. sed nec mutat, quod constitutum est ab imperatore nostro posse per liberam personam possessionem adquiri: nam hoc eo pertinebit, ut possimus pignoris nobis obligati possessionem per procuratorem vel tutorem adprehendere, ipsam autem obligationem libera persona nobis non semper adquiret.
Dig. 13. 7. 11. 7
Ulpianus 28 ad ed.
Sed si procurator meus vel tutor rem pignori dederit, ipse agere pigneraticia poterit: quod in procuratore ita procedit, si ei mandatum fuit ^fuerit^ pignori dare.
Dig. 13. 7. 12
Gaius 9 ad ed. provinc.
Vel universorum bonorum administratio ei permissa est ab eo, qui sub pignoribus solebat mutuas pecunias accipere.
Dig. 13. 7. 13pr.
Ulpianus 38 ad ed.
Si, cum venderet creditor pignus, convenerit inter ipsum et emptorem, ut, si solverit debitor pecuniam pretii emptori, liceret ei recipere rem suam, scripsit iulianus et est rescriptum ob hanc conventionem pigneraticiis actionibus teneri creditorem, ut debitori mandet ex vendito actionem adversus emptorem. sed et ipse debitor aut vindicare rem poterit aut in factum actione adversus emptorem agere.
Dig. 13. 7. 13. 1
Ulpianus 38 ad ed.
Venit autem in hac actione et dolus et culpa, ut in commodato: venit et custodia: vis maior non venit.
Dig. 13. 7. 14
Paulus 29 ad ed.
Ea igitur, quae diligens pater familias in suis rebus praestare solet, a creditore exiguntur.
Dig. 13. 7. 15
Ulpianus 28 ad ed.
Creditor cum pignus reddit, de dolo debet debitori repromittere: et si praedium fuit pigneratum, et de iure eius repromittendum est, ne forte servitutes cessante uti creditore amissae sint.
Dig. 13. 7. 16pr.
Paulus 29 ad ed.
Tutor lege non refragante si dederit rem pupilli pignori, tuendum erit, scilicet si in rem pupilli pecuniam accipiat. idem est et in curatore adulescentis vel furiosi.