Latin · ~7 min
Lines 1.335-1.358
Justinian, Liber XIV 1.335-358
Not analysed yet
Dig. 14. 3. 15
Ulpianus 28 ad ed.
Novissime sciendum est has actiones perpetuo dari et in heredem et heredibus.
Dig. 14. 3. 16
Paulus 29 ad ed.
Si cum vilico alicuius contractum sit, non datur in dominum actio, quia vilicus propter fructus percipiendos, non propter quaestum praeponitur. si tamen vilicum distrahendis quoque mercibus praepositum habuero, non erit iniquum exemplo institoriae actionem in me competere.
Dig. 14. 3. 17pr.
Paulus 30 ad ed.
Si quis mancipiis vel iumentis pecoribusve emendis vendendisque praepositus sit, non solum institoria competit adversus eum qui praeposuit, sed etiam redhibitoria vel ex stipulatu duplae simplaeve in solidum actio danda est.
Dig. 14. 3. 17. 1
Paulus 30 ad ed.
Si servum titii institorem habueris, vel tecum ex hoc edicto vel cum titio ex inferioribus edictis agere potero. sed si tu cum eo contrahi vetuisti, cum titio dumtaxat agi poterit.
Dig. 14. 3. 17. 2
Paulus 30 ad ed.
Si impubes patri habenti institores heres exstiterit, deinde cum his contractum fuerit, dicendum est in pupillum dari actionem propter utilitatem promiscui usus, quemadmodum ubi post mortem tutoris, cuius auctoritate institor praepositus est, cum eo contrahitur.
Dig. 14. 3. 17. 3
Paulus 30 ad ed.
Eius contractus certe nomine, qui ante aditam hereditatem intercessit, etiamsi furiosus heres exsistat, dandam esse actionem etiam pomponius scripsit: non enim imputandum est ei, qui sciens dominum decessisse cum institore exercente mercem contrahat.
Dig. 14. 3. 17. 4
Paulus 30 ad ed.
Proculus ait, si denuntiavero tibi, ne servo a me praeposito crederes, exceptionem dandam: "si ille illi non denuntiaverit, ne illi servo crederet". sed si ex eo contractu peculium habeat aut in rem meam versum sit nec velim quo locupletior sim solvere, replicari de dolo malo oportet: nam videri me dolum malum facere, qui ex aliena iactura lucrum quaeram.
Dig. 14. 3. 17. 5
Paulus 30 ad ed.
Ex hac causa etiam condici posse verum est.