Latin · ~9 min
Lines 1.541-1.561
Justinian, Liber XIV 1.541-561
Not analysed yet
Dig. 14. 5. 4. 5
Ulpianus 29 ad ed.
Is qui de peculio egit, cum posset quod iussu, in ea causa est, ne possit quod iussu postea agere, et ita proculus existimat: sed si deceptus de peculio egit, putat celsus succurrendum ei: quae sententia habet rationem.
Dig. 14. 5. 5pr.
Paulus 30 ad ed.
Si filius familias vivo patre conventus et condemnatus sit, in emancipatum vel exheredatum postea iudicati actio in id quod facere potest danda est.
Dig. 14. 5. 5. 1
Paulus 30 ad ed.
Si filio exheredato ex senatus consulto trebelliano hereditas patris restituta sit, non debebit in quantum facere potest, sed in solidum condemnari, quia effectu quodammodo heres est.
Dig. 14. 5. 5. 2
Paulus 30 ad ed.
Sed si coactus immiscuerit se, ut restituat hereditatem, perinde observandum, ac si se abstinuisset.
Dig. 14. 5. 6
Ulpianus 2 disp.
Eum, qui se patrem familias simulavit et mandante aliquo stipulatus est, mandati teneri Marcellus scripsit ,quamvis rem praestare non possit: et sane verum est teneri eum debere, quia dolo fecit. hoc et in omnibus bonae fidei iudiciis dicendum erit.
Dig. 14. 5. 7
Scaevola 1 resp.
Pater filio permisit mutuam pecuniam accipere et per epistulam creditori mandavit, ut ei crederet: filius ex minima parte patri heres exstitit. respondi esse in potestate creditoris, utrum filium, cui credidisset, in solidum, an heres, pro qua parte quisque successisset, mallet convenire: sed filius condemnatur in quantum facere potest.
Dig. 14. 5. 8
Paulus 1 decr.
Titianus primus praeposuerat servum mutuis pecuniis dandis et pignoribus accipiendis: is servus etiam negotiatoribus hordei solebat pro emptore suscipere debitum et solvere. cum fugisset servus et is, cui delegatus fuerat dare pretium hordei, conveniret dominum nomine institoris, negabat eo nomine se conveniri posse, quia non in eam rem praepositus fuisset. cum autem et alia quaedam gessisse et horrea conduxisse et multis solvisse idem servus probaretur, praefectus annonae contra dominum dederat sententiam. dicebamus quasi fideiussionem esse videri, cum pro alio solveret debitum, non pro aliis suscipit debitum: non solere autem ex ea causa in dominum dari actionem nec videtur hoc dominum mandasse. sed quia videbatur in omnibus eum suo nomine substituisse, sententiam conservavit imperator.