Latin · ~8 min
Lines 1.1-1.22
Justinian, Liber XIX 1.1-22
Not analysed yet
LIBER UNDEVICESIMUS
Dig. 19. 1. 0. De actionibus empti venditi.
Dig. 19. 2. 0. Locati conducti.
Dig. 19. 3. 0. De aestimatoria.
Dig. 19. 4. 0. De rerum permutatione.
Dig. 19. 5. 0. De praescriptis verbis et in factum actionibus.
Dig. 19. 1. 0. De actionibus empti venditi.
Dig. 19. 1. 1pr.
Ulpianus 28 ad sab.
Si res vendita non tradatur, in id quod interest agitur, hoc est quod rem habere interest emptoris: hoc autem interdum pretium egreditur, si pluris interest, quam res valet vel empta est.
Dig. 19. 1. 1. 1
Ulpianus 28 ad sab.
Venditor si, cum sciret deberi, servitutem celavit, non evadet ex empto actionem, si modo eam rem emptor ignoravit: omnia enim quae contra bonam fidem fiunt veniunt in empti actionem. sed scire venditorem et celare sic accipimus, non solum si non admonuit, sed et si negavit servitutem istam deberi, cum esset ab eo quaesitum. sed et si proponas eum ita dixisse: "nulla quidem servitus debetur, verum ne emergat inopinata servitus, non teneor", puto eum ex empto teneri, quia servitus debebatur et scisset. sed si id egit, ne cognosceret emptor aliquam servitutem deberi, opinor eum ex empto teneri. et generaliter dixerim, si improbato more versatus sit in celanda servitute, debere eum teneri, non si securitati suae prospectum voluit. haec ita vera sunt, si emptor ignoravit servitutes, quia non videtur esse celatus qui scit neque certiorari debuit qui non ignoravit.
Dig. 19. 1. 2pr.
Paulus 5 ad sab.
Si in emptione modus dictus est et non praestatur, ex empto est actio.
Dig. 19. 1. 2. 1
Paulus 5 ad sab.
Vacua possessio emptori tradita non intellegitur, si alius in ea legatorum fideive commissorum servandorum causa in possessione est aut creditores bona possideant. idem dicendum est, si venter in possessione sit: nam et ad hoc pertinet vacui appellatio.
Dig. 19. 1. 3pr.
Pomponius 9 ad sab.
Ratio possessionis, quae a venditore fieri debeat, talis est, ut, si quis eam possessionem iure avocaverit, tradita possessio non intellegatur.