Latin · ~7 min
Lines 1.1023-1.1037
Justinian, Liber XIX 1.1023-1037
Not analysed yet
Dig. 19. 5. 14pr.
Ulpianus 41 ad sab.
Qui servandarum mercium suarum causa alienas merces in mare proiecit, nulla tenetur actione: sed si sine causa id fecisset, in factum, si dolo, de dolo tenetur.
Dig. 19. 5. 14. 1
Ulpianus 41 ad sab.
Sed et si servum quis alienum spoliaverit isque frigore mortuus sit, de vestimentis quidem furti agi poterit, de servo vero in factum agendum criminali poena adversus eum servata.
Dig. 19. 5. 14. 2
Ulpianus 41 ad sab.
Sed et si calicem argenteum quis alienum in profundum abiecerit damni dandi causa, non lucri faciendi, pomponius libro septimo decimo ad sabinum scripsit neque furti neque damni iniuriae actionem esse, in factum tamen agendum.
Dig. 19. 5. 14. 3
Ulpianus 41 ad sab.
Si glans ex arbore tua in meum fundum cadat eamque ego immisso pecore depascam: aristo scribit non sibi occurrere legitimam actionem, qua experiri possim: nam neque ex lege duodecim tabularum de pastu pecoris (quia non in tuo pascitur) neque de pauperie neque de damni iniuriae agi posse: in factum itaque erit agendum.
Dig. 19. 5. 15
Ulpianus 42 ad sab.
Solent, qui noverunt servos fugitivos alicubi celari, indicare eos dominis ubi celentur: quae res non facit eos fures. solent etiam mercedem huius rei accipere et sic indicare, nec videtur illicitum esse hoc quod datur. quare qui accepit, quia ob causam accepit nec improbam causam, non timet condictionem. quod si solutum quidem nihil est, sed pactio intercessit ob indicium, hoc est ut, si indicasset adprehensusque esset fugitivus, certum aliquid daretur, videamus, an possit agere. et quidem conventio ista non est nuda, ut quis dicat ex pacto actionem non oriri, sed habet in se negotium aliquod: ergo civilis actio oriri potest, id est praescriptis verbis. nisi si quis et in hac specie de dolo actionem competere dicat, ubi dolus aliquis arguatur.