Latin · ~8 min
Lines 1.263-1.286
Justinian, Liber XIX 1.263-286
Not analysed yet
Dig. 19. 1. 17. 2
Ulpianus 32 ad ed.
Fundo vendito vel legato sterculinum et stramenta emptoris et legatarii sunt, ligna autem venditoris vel heredis, quia non sunt fundi, tametsi ad eam rem comparata sunt. in sterculino autem distinctio trebatii probanda est, ut, si quidem stercorandi agri causa comparatum sit, emptorem sequatur. si vendendi, venditorem, nisi si aliud actum est: nec interest, in stabulo iaceat an acervus sit.
Dig. 19. 1. 17. 3
Ulpianus 32 ad ed.
Quae tabulae pictae pro tectorio includuntur itemque crustae marmoreae aedium sunt.
Dig. 19. 1. 17. 4
Ulpianus 32 ad ed.
Reticuli circa columnas, plutei circa parietes, item cilicia vela aedium non sunt.
Dig. 19. 1. 17. 5
Ulpianus 32 ad ed.
Item quod insulae causa paratum est, si nondum perfectum est, quamvis positum in aedificio sit, non tamen videtur aedium esse.
Dig. 19. 1. 17. 6
Ulpianus 32 ad ed.
Si ruta et caesa excipiantur in venditione, ea placuit esse ruta, quae eruta sunt, ut harena creta et similia: caesa ea esse, ut arbores caesas et carbones et his similia. gallus autem aquilius, cuius mela refert opinionem, recte ait frustra in lege venditionis de rutis et caesis contineri, quia, si non specialiter venierunt, ad exhibendum de his agi potest neque enim magis de materia caesa aut de caementis aut de harena cavendum est venditori quam de ceteris quae sunt pretiosiora.
Dig. 19. 1. 17. 7
Ulpianus 32 ad ed.
Labeo generaliter scribit ea, quae perpetui usus causa in aedificiis sunt, aedificii esse, quae vero ad praesens, non esse aedificii, ut puta fistulae temporis quidem causa positae non sunt aedium, verum tamen si perpetuo fuerint positae, aedium sunt.
Dig. 19. 1. 17. 8
Ulpianus 32 ad ed.
Castella plumbea, putea, opercula puteorum, epitonia fistulis adplumbata (aut quae terra continentur, quamvis non sint adfixa) aedium esse constat.
Dig. 19. 1. 17. 9
Ulpianus 32 ad ed.
Item constat sigilla, columnas quoque et personas, ex quorum rostris aqua salire solet, villae esse.