Latin · ~7 min
Lines 1.560-1.575
Justinian, Liber XIX 1.560-575
Not analysed yet
Si quis servum docendum conduxerit eumque duxerit peregre et aut ab hostibus captus sit aut perierit, ex locato esse actionem placuit, si modo non sic conduxit, ut et peregre duceret.
Dig. 19. 2. 13. 4
Ulpianus 32 ad ed.
Item iulianus libro octagensimo sexto digestorum scripsit, si sutor puero parum bene facienti forma calcei tam vehementer cervicem percusserit, ut ei oculus effunderetur, ex locato esse actionem patri eius: quamvis enim magistris levis castigatio concessa sit, tamen hunc modum non tenuisse: sed et de aquilia supra diximus. iniuriarum autem actionem competere iulianus negat, quia non iniuriae faciendae causa hoc fecerit, sed praecipiendi.
Dig. 19. 2. 13. 5
Ulpianus 32 ad ed.
Si gemma includenda aut insculpenda data sit eaque fracta sit, si quidem vitio materiae fractum sit, non erit ex locato actio, si imperitia facientis, erit. huic sententiae addendum est, nisi periculum quoque in se artifex receperat: tunc enim etsi vitio materiae id evenit, erit ex locato actio.
Dig. 19. 2. 13. 6
Ulpianus 32 ad ed.
Si fullo vestimenta polienda acceperit eaque mures roserint, ex locato tenetur, quia debuit ab hac re cavere. et si pallium fullo permutaverit et alii alterius dederit, ex locato actione tenebitur, etiamsi ignarus fecerit.
Dig. 19. 2. 13. 7
Ulpianus 32 ad ed.
Exercitu veniente migravit conductor, dein de hospitio milites fenestras et cetera sustulerunt. si domino non denuntiavit et migravit, ex locato tenebitur: labeo autem, si resistere potuit et non resistit, teneri ait, quae sententia vera est. sed et si denuntiare non potuit, non puto eum teneri.
Dig. 19. 2. 13. 8
Ulpianus 32 ad ed.
Si quis mensuras conduxerit easque magistratus frangi iusserit, si quidem iniquae fuerunt, sabinus distinguit, utrum scit conductor an non: si scit, esse ex locato actionem, si minus, non. quod si aeque sunt, ita demum eum teneri, si culpa eius id fecit aedilis. et ita labeo et mela scribunt.