Latin · ~7 min
Lines 1.1002-1.1029
Justinian, Liber XLI 1.1002-1029
Not analysed yet
Dig. 41. 3. 4. 23
Paulus 54 ad ed.
Ceterum etiamsi mala fide fundum me possidentem deieceris et vendideris, non poterit capi, quoniam verum est vi possessum esse licet non a domino.
Dig. 41. 3. 4. 24
Paulus 54 ad ed.
Idem dicendum est in eo, qui eum expulit qui pro herede possidebat, quamvis sciat esse hereditarium, quoniam vi possidet.
Dig. 41. 3. 4. 25
Paulus 54 ad ed.
Si dominus fundi possessorem vi deiecerit, cassius ait non videri in potestatem eius redisse, quando interdicto unde vi restituturus sit possessionem.
Dig. 41. 3. 4. 26
Paulus 54 ad ed.
Si viam habeam per tuum fundum et tu me ab ea vi expuleris, per longum tempus non utendo amittam viam, quia nec possideri intellegitur ius incorporale nec de via quis (id est mero iure) detruditur.
Dig. 41. 3. 4. 27
Paulus 54 ad ed.
Item si occupaveris vacuam possessionem, deinde venientem dominum prohibueris, non videberis vi possedisse.
Dig. 41. 3. 4. 28
Paulus 54 ad ed.
Libertatem servitutium usucapi posse verius est, quia eam usucapionem sustulit lex scribonia, quae servitutem constituebat, non etiam eam, quae libertatem praestat sublata servitute. itaque si, cum tibi servitutem deberem, ne mihi puta liceret altius aedificare, et per statutum tempus altius aedificatum habuero, sublata erit servitus.
Dig. 41. 3. 5
Gaius 21 ad ed. provinc.
Naturaliter interrumpitur possessio, cum quis de possessione vi deicitur vel alicui res eripitur. quo casu non adversus eum tantum, qui eripit, interrumpitur possessio, sed adversus omnes. nec eo casu quicquam interest, is qui usurpaverit dominus sit nec ne: ac ne illud quidem interest, pro suo quisque possideat an ex lucrativa causa.
Dig. 41. 3. 6
Ulpianus 11 ad ed.
In usucapionibus non a momento ad momentum, sed totum postremum diem computamus.
Dig. 41. 3. 7
Ulpianus 27 ad sab.
Ideoque qui hora sexta diei kalendarum ianuariarum possidere coepit, hora sexta noctis pridie kalendas ianuarias implet usucapionem.
Dig. 41. 3. 8pr.