Latin · ~7 min
Lines 1.1100-1.1118
Justinian, Liber XLI 1.1100-1118
Not analysed yet
Heres et hereditas tametsi duas appellationes recipiunt, unius personae tamen vice funguntur.
Dig. 41. 3. 23pr.
Iavolenus 9 epist.
Eum, qui aedes mercatus est, non puto aliud quam ipsas aedes possidere: nam si singulas res possidere intellegetur, ipsas non possidebit: separatis enim corporibus, ex quibus aedes constant, universitas aedium intellegi non poterit. accedit eo, quod, si quis singulas res possidere dixerit, necesse erit dicat possessione superficiei tempori de mobilibus statuto locum esse, solum se capturum esse ampliori: quod absurdum et minime iuri civili conveniens est, ut una res diversis temporibus capiatur, ut puta cum aedes ex duabus rebus constant, ex solo et superficie, et universitas earum possessionem temporis immobilium rerum omnium mutet.
Dig. 41. 3. 23. 1
Iavolenus 9 epist.
Si autem columna evicta fuerit, puto te ex empto cum venditore recte acturum et eo genere rem salvam habiturum.
Dig. 41. 3. 23. 2
Iavolenus 9 epist.
Si autem demolita domus est, ex integro res mobiles possidendae sunt, ut tempore, quod in usucapione rerum mobilium constitutum est, usucapiantur. et non potes recte uti eo tempore, quo in aedificio fuerunt: nam quemadmodum eas solas et separatas ab aedificio non possedisti, sic nec penes te singulae aut separatae fuerunt et cohaerentibus his in aedificio, depositis aedibus, quae hoc quoque ipsum continent. neque enim recipi potest, ut eadem res et ut res soli et tamquam mobilis sit possessa.
Dig. 41. 3. 24pr.
Pomponius 24 ad q. muc.
Ubi lex inhibet usucapionem, bona fides possidenti nihil prodest.
Dig. 41. 3. 24. 1
Pomponius 24 ad q. muc.
Interdum etiamsi non fuerit inchoata usucapio a defuncto, procedit heredi eius: veluti si vitium, quod obstabat non ex persona, sed ex re, purgatum fuerit, ut puta si fisci res esse desierit aut furtiva aut vi possessa.
Dig. 41. 3. 25
Licinius 1 reg.
Sine possessione usucapio contingere non potest.