Latin · ~7 min
Lines 1.1191-1.1211
Justinian, Liber XLI 1.1191-1211
Not analysed yet
Dig. 41. 3. 34
Alfenus 1 Dig. a paulo epit.
Si servus insciente domino rem peculiarem vendidisset, emptorem usucapere posse.
Dig. 41. 3. 35
Iulianus 3 ad urs. ferocem.
Si homo, cuius usus fructus legatus erat, ab herede numquam possessus subreptus fuisset, quaesitum est, quia heres furti actionem non haberet, an usucapi possit. sabinus respondit nullam eius rei usucapionem esse, cuius nomine furti agi possit, agere autem furti eum, qui frui deberet, posse. quod si accipiendum est, ut fructuarius poterit uti frui: aliter enim homo in causa non perduceretur. sed si utenti iam et fruenti abductus homo fuerit, non solum ipse, sed etiam heres furti agere poterit.
Dig. 41. 3. 36pr.
Gaius 2 rer. cott.
Potest pluribus modis accidere, ut quis rem alienam aliquo errore deceptus tamquam suam vendat forte aut donet et ob id a bonae fidei possessore res usucapi possit: veluti si heres rem defuncto commodatam aut locatam vel apud eum depositam existimans hereditariam esse alienaverit.
Dig. 41. 3. 36. 1
Gaius 2 rer. cott.
Item si quis aliqua existimatione deceptus crediderit ad se hereditatem pertinere, quae ad eum non pertineat, et rem hereditariam alienaverit, aut si is, ad quem usus fructus ancillae pertinet, partum eius existimans suum esse, quia et fetus pecudum ad fructuarium pertinet, alienaverit,
Dig. 41. 3. 37pr.
Gaius 2 inst.
Furtum non committit: furtum enim sine affectu furandi non committitur.
Dig. 41. 3. 37. 1
Gaius 2 inst.
Fundi quoque alieni potest aliquis sine vi nancisci possessionem, quae vel ex neglegentia domini vacet vel quia dominus sine successore decesserit vel longo tempore afuerit.
Dig. 41. 3. 38
Gaius 2 rer. cott.
Quam rem ipse quidem non potest usucapere, quia intellegit alienum se possidere et ob id mala fide possidet. sed si alii bona fide accipienti tradiderit, poterit is usucapere, quia neque vi possessum neque furtivum possidet: abolita est enim quorundam veterum sententia existimantium etiam fundi locive furtum fieri.