Latin · ~9 min
Lines 1.1257-1.1278
Justinian, Liber XLI 1.1257-1278
Not analysed yet
Dig. 41. 3. 45. 1
Papinianus 10 resp.
Post mortem domini servus hereditarius peculii nomine rem coepit tenere, usucapionis primordium erit tempus hereditatis aditae: quemadmodum etenim usucapietur, quod ante defunctus non possederat?
Dig. 41. 3. 46
Hermogenianus 5 iuris epit.
Pro soluto usucapit, qui rem debiti causa recipit: et non tantum quod debetur, sed et quodlibet pro debito solutum hoc titulo usucapi potest.
Dig. 41. 3. 47
Paulus 3 ad ner.
Si emptam rem mihi procurator ignorante me meo nomine adprehenderit, quamvis possideam, eam non usucapiam, quia ut ignorantes usuceperimus, in peculiaribus tantum rebus receptum est.
Dig. 41. 3. 48
Paulus 2 manual.
Si existimans debere tibi tradam, ita demum usucapio sequitur, si et tu putes debitum esse. aliud, si putem me ex causa venditi teneri et ideo tradam: hic enim nisi emptio praecedat, pro emptore usucapio locum non habet. diversitatis causa in illo est, quod in ceteris causis solutionis tempus inspicitur neque interest, cum stipulor, sciam alienum esse nec ne: sufficit enim me putare tuum esse, cum solvis: in emptione autem et contractus tempus inspicitur et quo solvitur: nec potest pro emptore usucapere, qui non emit, nec pro soluto, sicut in ceteris contractibus.
Dig. 41. 3. 49
Labeo 5 pith. a paulo epit.
Si quid est subreptum, id usucapi non potest, antequam in domini potestatem pervenerit. paulus: immo forsitan et contra: nam si id, quod mihi pignori dederis, subripueris, erit ea res furtiva facta: sed simul atque in meam potestatem venerit, usucapi poterit.
Dig. 41. 4. 0. Pro emptore.
Dig. 41. 4. 1
Gaius 6 ad ed. provinc.
Possessor, qui litis aestimationem optulit, pro emptore incipit possidere.
Dig. 41. 4. 2pr.
Paulus 54 ad ed.
Pro emptore possidet, qui re vera emit, nec sufficit tantum in ea opinione esse eum, ut putet se pro emptore possidere, sed debet etiam subesse causa emptionis. si tamen existimans me debere tibi ignoranti tradam, usucapies. quare ergo et si putem me vendidisse et tradam, non capies usu? scilicet quia in ceteris contractibus sufficit traditionis tempus, sic denique si sciens stipuler rem alienam, usucapiam, si, cum traditur mihi, existimem illius esse: at in emptione et illud tempus inspicitur, quo contrahitur: igitur et bona fide emisse debet et possessionem bona fide adeptus esse.