Latin · ~10 min
Lines 1.1486-1.1523
Justinian, Liber XLI 1.1486-1523
Not analysed yet
Dig. 41. 8. 0. Pro legato.
Dig. 41. 8. 1
Ulpianus 6 disp.
Legatorum nomine is videtur possidere cui legatum est: pro legato enim possessio et usucapio nulli alii, quam cui legatum est, competit.
Dig. 41. 8. 2
Paulus 54 ad ed.
Si possideam aliquam rem, quam putabam mihi legatam, cum non esset, pro legato non usucapiam:
Dig. 41. 8. 3
Papinianus 23 quaest.
Non magis quam si quis emptum existimet, quod non emerit.
Dig. 41. 8. 4
Paulus 54 ad ed.
Pro legato potest usucapi, si res aliena legata sit aut testatoris quidem sit, sed adempta codicillis ignoratur: in horum enim persona subest iusta causa, quae sufficit ad usucapionem. idem potest dici et si in nomine erit dubitatio, veluti si titio legatum sit, cum sint duo titii, ut alter eorum de se cogitatum existimaverit.
Dig. 41. 8. 5
Iavolenus 7 ex cass.
Ea res, quae legati nomine tradita est, quamvis dominus eius vivat, legatorum tamen nomine usucapietur,
Dig. 41. 8. 6
Pomponius 32 ad sab.
Si is, cui tradita est, mortui esse existimaverit.
Dig. 41. 8. 7
Iavolenus 7 ex cass.
Nemo potest legatorum nomine usucapere nisi is, cum quo testamenti factio est, quia ea possessio ex iure testamenti proficiscitur.
Dig. 41. 8. 8
Papinianus 23 quaest.
Si non traditam possessionem ingrediatur sine vitio legatarius, legatae rei usucapio competit.
Dig. 41. 8. 9
Hermogenianus 5 iuris epit.
Pro legato usucapit, cui recte legatum relictum est: sed et si non iure legatum relinquatur vel legatum ademptum est, pro legato usucapi post magnas varietates optinuit.
Dig. 41. 9. 0. Pro dote.
Dig. 41. 9. 1pr.
Ulpianus 31 ad sab.
Titulus est usucapionis et quidem iustissimus, qui appellatur pro dote, ut, qui in dotem rem accipiat, usucapere possit spatio sollemni, quo solent, qui pro emptore usucapiunt.
Dig. 41. 9. 1. 1
Ulpianus 31 ad sab.
Et nihil refert, singulae res an pariter universae in dotem darentur.
Dig. 41. 9. 1. 2
Ulpianus 31 ad sab.
Et primum de tempore videamus, quando pro dote quis usucapere possit, utrum post tempora nuptiarum an vero et ante nuptias. est quaestio volgata, an sponsus possit (hoc est qui nondum maritus est) rem pro dote usucapere. et iulianus inquit, si sponsa sponso ea mente tradiderit res, ut non ante eius fieri vellet, quam nuptiae secutae sint, usu quoque capio cessabit: si tamen non evidenter id actum fuerit, credendum esse id agi iulianus ait, ut statim res eius fiant et, si alienae sint, usucapi possint: quae sententia mihi probabilis videtur. ante nuptias autem non pro dote usucapit, sed pro suo.