Latin · ~8 min
Lines 1.451-1.472
Justinian, Liber XLI 1.451-472
Not analysed yet
Dig. 41. 1. 65. 3
Labeo 6 pith. a paulo epit.
Paulus: si insula in flumine nata tua fuerit, deinde inter eam insulam et contrariam ripam alia insula nata fuerit, mensura eo nomine erit instruenda a tua insula, non ab agro tuo, propter quem ea insula tua facta fuerit: nam quid interest, qualis ager sit, cuius propter propinquitatem posterior insula cuius sit quaeratur?
Dig. 41. 1. 65. 4
Labeo 6 pith. a paulo epit.
Labeo libro eodem. si id quod in publico innatum aut aedificatum est, publicum est, insula quoque, quae in flumine publico nata est, publica esse debet.
Dig. 41. 1. 66
Venonius 6 interd.
Cum praegnas mulier legata aut usucapta aliove quo modo alienata pariat, eius fient partus, cuius est ea, cum eniteretur, non cuius tunc fuisset, cum conciperet.
Dig. 41. 2. 0. De adquirenda vel amittenda possessione.
Dig. 41. 2. 1pr.
Paulus 54 ad ed.
Possessio appellata est, ut et labeo ait, a sedibus quasi positio, quia naturaliter tenetur ab eo qui ei insistit, quam graeci katoxyn dicunt.
Dig. 41. 2. 1. 1
Paulus 54 ad ed.
Dominiumque rerum ex naturali possessione coepisse nerva filius ait eiusque rei vestigium remanere in his, quae terra mari caeloque capiuntur: nam haec protinus eorum fiunt, qui primi possessionem eorum adprehenderint. item bello capta et insula in mari enata et gemmae lapilli margaritae in litoribus inventae eius fiunt, qui primus eorum possessionem nanctus est.
Dig. 41. 2. 1. 2
Paulus 54 ad ed.
Apiscimur autem possessionem per nosmet ipsos.
Dig. 41. 2. 1. 3
Paulus 54 ad ed.
Furiosus, et pupillus sine tutoris auctoritate, non potest incipere possidere, quia affectionem tenendi non habent, licet maxime corpore suo rem contingant, sicuti si quis dormienti aliquid in manu ponat. sed pupillus tutore auctore incipiet possidere. ofilius quidem et nerva filius etiam sine tutoris auctoritate possidere incipere posse pupillum aiunt: eam enim rem facti, non iuris esse: quae sententia recipi potest, si eius aetatis sint, ut intellectum capiant.