Latin · ~7 min
Lines 1.893-1.915
Justinian, Liber XLI 1.893-915
Not analysed yet
Dig. 41. 2. 49pr.
Papinianus 2 def.
Possessio quoque per servum, cuius usus fructus meus est, ex re mea vel ex operis servi adquiritur mihi, cum et naturaliter a fructuario teneatur et plurimum ex iure possessio mutuetur.
Dig. 41. 2. 49. 1
Papinianus 2 def.
Qui in aliena potestate sunt, rem peculiarem tenere possunt, habere possidere non possunt, quia possessio non tantum corporis, sed et iuris est.
Dig. 41. 2. 49. 2
Papinianus 2 def.
Etsi possessio per procuratorem ignoranti quaeritur, usucapio vero scienti competit, tamen evictionis actio domino contra venditorem invito procuratore non datur, sed per actionem mandati ea cedere cogitur.
Dig. 41. 2. 50pr.
Hermogenianus 5 iuris epit.
Per eum, quem iusto ductus errore filium meum et in mea potestate esse existimo, neque possessio neque dominium nec quicquam aliud ex re mea mihi quaeritur.
Dig. 41. 2. 50. 1
Hermogenianus 5 iuris epit.
Per servum in fuga agentem, si neque ab alio possideatur neque se liberum esse credat, possessio nobis adquiritur.
Dig. 41. 2. 51
Iavolenus 5 ex post. lab.
Quarundam rerum animo possessionem apisci nos ait labeo: veluti si acervum lignorum emero et eum venditor tollere me iusserit, simul atque custodiam posuissem, traditus mihi videtur. idem iuris esse vino vendito, cum universae amphorae vini simul essent. sed videamus, inquit, ne haec ipsa corporis traditio sit, quia nihil interest, utrum mihi an et cuilibet iusserim custodia tradatur. in eo puto hanc quaestionem consistere, an, etiamsi corpore acervus aut amphorae adprehensae non sunt, nihilo minus traditae videantur: nihil video interesse, utrum ipse acervum an mandato meo aliquis custodiat: utrubique animi quodam genere possessio erit aestimanda.
Dig. 41. 2. 52pr.
Venonius 1 interd.
Permisceri causas possessionis et usus fructus non oportet, quemadmodum nec possessio et proprietas misceri debent: nam neque impediri possessionem, si alius fruatur, neque alterius fructum amputari, si alter possideat.
Dig. 41. 2. 52. 1
Venonius 1 interd.