Latin · ~8 min
Lines 1.660-1.695
Justinian, Liber XLII 1.660-695
Not analysed yet
Dig. 42. 5. 17. 1
Ulpianus 63 ad ed.
Si sponsa dedit dotem et nuptiis renuntiatum est, tametsi ipsa dotem condicit, tamen aequum est hanc ad privilegium admitti, licet nullum matrimonium contractum est: idem puto dicendum etiam, si minor duodecim annis in domum quasi uxor deducta sit, licet nondum uxor sit:
Dig. 42. 5. 18
Paulus 60 ad ed.
(interest enim rei publicae et hanc solidum consequi, ut aetate permittente nubere possit)
Dig. 42. 5. 19pr.
Ulpianus 63 ad ed.
Dabimusque ex his causis ipsi mulieri privilegium.
Dig. 42. 5. 19. 1
Ulpianus 63 ad ed.
Si quis, cum tutor non esset, pro tutore negotia gessit, privilegio locum esse manifestum est: nec interest, ipse debeat qui gessit sive heres eius ceterique successores. ipse autem pupillus habet privilegium, sed eius successores non habent. sed aequissimum erit ceteros quoque, quibus curatores quasi debilibus vel prodigis dantur,
Dig. 42. 5. 20
Paulus 60 ad ed.
Vel surdo muto,
Dig. 42. 5. 21
Gaius 24 ad ed. provinc.
Vel fatuo.
Dig. 42. 5. 22pr.
Ulpianus 63 ad ed.
Idem privilegium competere.
Dig. 42. 5. 22. 1
Ulpianus 63 ad ed.
Sed si bonis curator datus sit vel absentis vel ab hostibus capti vel dum deliberant scripti heredes de adeunda hereditate, non oportebit privilegium dari: non enim in eadem causa est.
Dig. 42. 5. 23
Paulus 60 ad ed.
Si negotium impuberis aliquis ex officio amicitiae gesserit, debet bonis eius venditis privilegium pupillo conservari: et ita accepi.
Dig. 42. 5. 24pr.
Ulpianus 63 ad ed.
Si ventri curator datus sit nec partus editus, privilegium cessabit.
Dig. 42. 5. 24. 1
Ulpianus 63 ad ed.
Divus marcus ita edixit: "creditor, qui ob restitutionem aedificiorum crediderit, in pecunia, quae credita erit, privilegium exigendi habebit". quod ad eum quoque pertinet, qui redemptori domino mandante pecuniam subministravit.
Dig. 42. 5. 24. 2
Ulpianus 63 ad ed.
In bonis mensularii vendundis post privilegia potiorem eorum causam esse placuit, qui pecunias apud mensam fidem publicam secuti deposuerunt. sed enim qui depositis nummis usuras a mensulariis acceperunt a ceteris creditoribus non separantur, et merito: aliud est enim credere, aliud deponere. si tamen nummi exstent, vindicari eos posse puto a depositariis et futurum eum qui vindicat ante privilegia.