Latin · ~8 min
Lines 1.511-1.522
Justinian, Liber XLIV 1.511-522
Not analysed yet
Dig. 44. 4. 4. 32
Ulpianus 76 ad ed.
Si a titio fundum emeris qui sempronii erat isque tibi traditus fuerit pretio soluto, deinde titius sempronio heres extiterit et eundem fundum maevio vendiderit et tradiderit: iulianus ait aequius esse praetorem te tueri, quia et, si ipse titius fundum a te peteret, exceptione in factum comparata vel doli mali summoveretur et, si ipse eum possideret et publiciana peteres, adversus excipientem "si non suus esset" replicatione utereris, ac per hoc intellegeretur eum fundum rursum vendidisse, quem in bonis non haberet.
Dig. 44. 4. 4. 33
Ulpianus 76 ad ed.
Metus causa exceptionem cassius non proposuerat contentus doli exceptione, quae est generalis: sed utilius visum est etiam de metu opponere exceptionem. etenim distat aliquid doli exceptione, quod exceptio doli personam complectitur eius, qui dolo fecit: enimvero metus causa exceptio in rem scripta est "si in ea re nihil metus causa factum est", ut non inspiciamus, an is qui agit metus causa fecit aliquid, sed an omnino metus causa factum est in hac re a quocumque, non tantum ab eo qui agit. et quamvis de dolo auctoris exceptio non obiciatur, verumtamen hoc iure utimur, ut de metu non tantum ab auctore, verum a quocumque adhibito exceptio obici possit.
Dig. 44. 4. 4. 34
Ulpianus 76 ad ed.
Illud sciendum est hanc exceptionem de metu eum obicere debere, qui metum non a parente passus est, in cuius fuit potestate: ceterum parenti licere deteriorem condicionem liberorum in rebus peculiariis facere. sed si se abstinuerit hereditate paterna, succurrendum ei erit, ut alioquin succurritur.
Dig. 44. 4. 5pr.
Paulus 71 ad ed.
Pure mihi debes decem: ea tibi sub condicione legavi. interim heres si petat, doli exceptione non est summovendus, cum possit etiam deficere condicio: itaque legatorum stipulationem interponere debebit. sed si non caveat heres, doli exceptione summovebitur: expedit enim legatario retinere summam, quam mitti in possessionem rerum hereditariarum.