Latin · ~8 min
Lines 1.976-1.1002
Justinian, Liber XLIV 1.976-1002
Not analysed yet
Dig. 44. 7. 53. 1
Modestinus 3 reg.
Cum generaliter adicimus "eive, ad quem ea res pertinebit", et adrogantis et eorum, qui iure nobis succedunt, personas comprehendimus.
Dig. 44. 7. 54
Modestinus 5 reg.
Contractus imaginarii etiam in emptionibus iuris vinculum non optinent, cum fides facti simulatur non intercedente veritate.
Dig. 44. 7. 55
Iavolenus 12 epist.
In omnibus rebus, quae dominium transferunt, concurrat oportet affectus ex utraque parte contrahentium: nam sive ea venditio sive donatio sive conductio sive quaelibet alia causa contrahendi fuit, nisi animus utriusque consentit, perduci ad effectum id quod inchoatur non potest.
Dig. 44. 7. 56
Pomponius 20 ad q. muc.
Quaecumque actiones servi mei nomine mihi coeperunt competere vel ex duodecim tabulis vel ex lege aquilia vel iniuriarum vel furti, eaedem durant, etiamsi servus postea vel manumissus vel alienatus vel mortuus fuerit. sed et condictio ex furtiva causa competit, nisi si nactus possessionem servi aut alienavero aut manumisero eum.
Dig. 44. 7. 57
Pomponius 36 ad q. muc.
In omnibus negotiis contrahendis, sive bona fide sint sive non sint, si error aliquis intervenit, ut aliud sentiat puta qui emit aut qui conducit, aliud qui cum his contrahit, nihil valet quod acti sit. et idem in societate quoque coeunda respondendum est, ut, si dissentiant aliud alio existimante, nihil valet ea societas, quae in consensu consistit.
Dig. 44. 7. 58
Licinius 8 reg.
Pupillus mutuam pecuniam accipiendo ne quidem iure naturali obligatur.
Dig. 44. 7. 59
Callistratus 1 ed. monit.
Sciendum est ex omnibus causis lites contestatas et in heredem similesque personas transire.
Dig. 44. 7. 60
Ulpianus 17 ad ed.
Numquam actiones poenales de eadem pecunia concurrentes alia aliam consumit.
Dig. 44. 7. 61pr.
Scaevola 28 Dig.
Procurator seii admisit subscriptionem ad argentarium vascularium in verba infra scripta: loukios kalandios epegnwn, kavws progegraptai: estin loipa par' hymin, ofeilomena tw deini, tosa :quaero, an gaium seium obligare potuit. respondit seium, si alioquin obligatus non esset, non propter quod ea scriptura quae proponeretur interposita sit, obligatum esse.