Latin · ~8 min
Lines 1.1037-1.1057
Justinian, Liber XLV 1.1037-1057
Not analysed yet
Dig. 45. 3. 1. 5
Iulianus 52 Dig.
Si fructuarius servus stipulatus esset fructuario aut proprietario, si quidem ex re fructuarii stipulatus esset, inutilis est stipulatio, quia utrique ex re fructuarii actionem adquirere potuisset: sed si aliud stipulatus fuisset, proprietarium petere posse, et, si promissor fructuario solvisset, liberatur.
Dig. 45. 3. 1. 6
Iulianus 52 Dig.
Cum servus communis titii et maevii stipulatur in hunc modum: "decem kalendis titio dare spondes? si decem kalendis titio non dederis, tunc maevio viginti dare spondes?" duae stipulationes esse videntur, sed si kalendis decem data non fuerint, uterque dominus ex stipulatu agere poterit, sed in secunda obligatione maevio commissa titius exceptione doli summovebitur.
Dig. 45. 3. 2
Ulpianus 4 ad sab.
Servus communis ipse sibi stipulari non potest, quamvis constaret eum se stipulari domino posse: non enim se domino adquirit, sed de se obligationem.
Dig. 45. 3. 3
Ulpianus 5 ad sab.
Si servus rei publicae vel municipii vel coloniae stipuletur, puto valere stipulationem.
Dig. 45. 3. 4
Ulpianus 21 ad sab.
Si servus communis sibi et uni ex dominis stipuletur, perinde est, ac si omnibus dominis et uni ex his stipuletur, veluti titio et maevio, et titio: et probabile est, ut titio dodrans, maevio quadrans debeatur.
Dig. 45. 3. 5
Ulpianus 48 ad sab.
Servus communis sic omnium est non quasi singulorum totus, sed pro partibus utique indivisis, ut intellectu magis partes habeant quam corpore: et ideo si quid stipulatur vel quaqua alia ratione adquirit, omnibus adquirit pro parte, qua dominium in eo habent. licet autem ei et nominatim alicui ex dominis stipulari vel traditam rem accipere, ut ei soli adquirat. sed si non nominatim domino stipuletur, sed iussu unius dominorum, hoc iure utimur, ut soli ei adquirat, cuius iussu stipulatus est.
Dig. 45. 3. 6
Pomponius 26 ad sab.
Ofilius recte dicebat et per traditionem accipiendo vel deponendo commodandoque posse soli ei adquiri, qui iussit: quae sententia et cassii et sabini dicitur.