Latin · ~7 min
Lines 1.1073-1.1093
Justinian, Liber XLV 1.1073-1093
Not analysed yet
Dig. 45. 3. 10
Iulianus 52 Dig.
Sed et si ita stipuletur: "titio decem aut maevio fundum dare spondes?" ,quia incertum est, utri eorum adquisierit actionem, idcirco inutilis stipulatio existimanda est.
Dig. 45. 3. 11
Ulpianus 48 ad sab.
Sed si sibi aut primo aut secundo dominis suis stipulatus sit, et hic tantundem erit probandum, quod iulianus, inutilem esse stipulationem. sed utrum adiectio inutilis est aut tota stipulatio utilis non est? puto adiectionem solam esse inutilem: eo enim quod ait "mihi" omnibus adquisiit ex stipulatu actionem. an ergo in ceterorum persona solutio locum habeat exemplo extraneae personae? et puto vel solvi eis posse, quemadmodum cum ego mihi aut titio stipuler. cur ergo cum primo aut secundo dominis stipulatio non constitit nec solutio est? illa ratio est, quia non invenimus, in cuius persona stipulatio constitit, in cuius solutio.
Dig. 45. 3. 12
Paulus 10 quaest.
Nam cum uterque obligationis capax sit, non invenimus, quis adiectus sit, quia non est, qui petere possit.
Dig. 45. 3. 13
Ulpianus 48 ad sab.
Cum enim stipulatur domino aut extraneo servus, utrumque consistet et in domini persona stipulatio et in extranei solutio: at hic to isazon corrumpit stipulationem et solutionem.
Dig. 45. 3. 14
Iulianus 3 ad urs. ferocem.
Servus meus cum apud furem esset, furi dari stipulatus est: negat furi deberi sabinus, quia eo tempore, quo stipulatus est, ei non serviret: sed nec ego ex ea stipulatione agere potero. sed si detracta furis persona stipulatus est, mihi quidem adquiritur actio, sed furi nec mandati nec alia actio adversus me dari debet.
Dig. 45. 3. 15
Florus 8 inst.
Sive mihi sive sibi sive conservo suo sive inpersonaliter dari servus ^servi^ meus stipuletur, mihi adquiret.
Dig. 45. 3. 16
Paulus 4 reg.
Servus hereditarius futuro heredi nominatim dari stipulatus nihil agit, quia stipulationis tempore heres dominus eius non fuit.