Latin · ~8 min
Lines 1.363-1.380
Justinian, Liber XLV 1.363-380
Not analysed yet
Dig. 45. 1. 55
Iulianus 36 Dig.
Cum quis sibi aut titio dari stipulatus est, soli titio, non etiam successoribus eius recte solvitur.
Dig. 45. 1. 56pr.
Iulianus 52 Dig.
Eum, qui ita stipulatur: "mihi et titio decem dare spondes?" vero similius est semper una decem communiter sibi et titio stipulari, sicuti qui legat titio et sempronio, non aliud intellegitur quam una decem communiter duobus legare.
Dig. 45. 1. 56. 1
Iulianus 52 Dig.
"te et titium heredem tuum decem daturum spondes?" titii persona supervacua comprehensa est: sive enim solus heres exstiterit, in solidum tenebitur, sive pro parte, eodem modo, quo ceteri coheredes eius, obligabitur. et quamvis convenisse videatur, ne ab alio herede quam a titio peteretur, tamen inutile pactum conventum coheredibus eius erit.
Dig. 45. 1. 56. 2
Iulianus 52 Dig.
Qui sibi aut filio suo dari stipulatur, manifeste personam filii in hoc complectitur, ut ei recte solvatur: neque interest, sibi aut extraneo cuilibet, an sibi aut filio suo quis stipuletur: quare vel manenti in potestate vel emancipato filio recte solvitur. neque ad rem pertinet, quod qui filio suo dari stipulatur, sibi adquirit, quia coniuncta sua persona stipulator efficit, ut non adquirendae obligationis gratia, sed solutionis causa personam filii adprehendisse intellegatur.
Dig. 45. 1. 56. 3
Iulianus 52 Dig.
Quod si soli filio suo, qui in potestate sua sit, dari quis stipulatus sit, non recte filio solvetur, quia filii persona obligationi magis quam solutioni applicatur.
Dig. 45. 1. 56. 4
Iulianus 52 Dig.
Qui ita stipulatur: "decem, quoad vivam, dari spondes?" ,confestim decem recte dari petit: sed heres eius exceptione pacti conventi summovendus est: nam stipulatorem id egisse, ne heres eius peteret, palam est, quemadmodum is, qui usque in kalendas dari stipulatur, potest quidem etiam post kalendas petere, sed exceptione pacti summovetur. nam et heres eius, cui servitus praedii ita concessa est, ut, quoad viveret, ius eundi haberet, pacti conventi exceptione submovebitur.