Latin · ~8 min
Lines 1.399-1.422
Justinian, Liber XLV 1.399-422
Not analysed yet
Dig. 45. 1. 59
Iulianus 88 Dig.
Quotiens in diem vel sub condicione oleum quis stipulatur, eius aestimationem eo tempore spectari oportet, quo dies obligationis venit: tunc enim ab eo peti potest: alioquin alias rei captio erit.
Dig. 45. 1. 60
Ulpianus 20 ad ed.
Idem erit et si capuae certum olei pondo dari quis stipulatus sit: nam eius temporis fit aestimatio, cum peti potest: peti autem potest, quo primum in locum perveniri potuit.
Dig. 45. 1. 61
Iulianus 2 ad urs. ferocem.
Stipulatio hoc modo concepta: "si heredem me non feceris, tantum dare spondes?" inutilis est, quia contra bonos mores est haec stipulatio.
Dig. 45. 1. 62
Iulianus 2 ex minic.
Servus vetante domino si pecuniam ab alio stipulatus sit, nihilo minus obligat domino promissorem.
Dig. 45. 1. 63
Africanus 6 quaest.
Si ita quis stipuletur: "sive navis ex asia venerit sive titius consul factus fuerit", utra prius condicio exstitisset, stipulatio committetur et amplius committi non potest. sed enim cum ex duabus disiunctivis condicionibus altera defecerit, necesse est, ut ea, quae exstiterit, stipulationem committat.
Dig. 45. 1. 64
Africanus 7 quaest.
Huiusmodi stipulatio interposita est: "si titius consul factus fuerit, tum ex hac die in annos singulos dena dari spondes?" post triennium condicio exstitit: an huius temporis nomine agi possit, non immerito dubitabitur. respondit eam stipulationem utilem esse ita, ut in ea eorum quoque annorum, qui ante impletam condicionem intercesserint, praestatio in id tempus collata intellegatur, ut sententia eius sit talis: tunc cum titius consul factus fuerit, in annos singulos, etiam praeteriti temporis habita ratione, dena praestentur.
Dig. 45. 1. 65pr.
Florus 8 inst.
Quae extrinsecus et nihil ad praesentem actum pertinentia adieceris stipulationi, pro supervacuis habebuntur nec vitiabunt obligationem, veluti si dicas: "arma virumque cano: spondeo", nihilominus valet.
Dig. 45. 1. 65. 1
Florus 8 inst.
Sed et si in rei quae promittitur aut personae appellatione varietur, non obesse placet: nam stipulanti denarios eiusdem quantitatis aureos spondendo obligaberis: et servo stipulanti lucio domino suo, si titio, qui idem sit, daturum te spondeas, obligaberis.