Latin · ~8 min
Lines 1.488-1.505
Justinian, Liber XLV 1.488-505
Not analysed yet
Qui id, quod in faciendo aut non faciendo consistit, stipulatur, incertum stipulari videtur: in faciendo, veluti "fossam fodiri" "domum aedificari" "vacuam possessionem tradi": in non faciendo, veluti "per te non fieri, quo minus mihi per fundum tuum ire agere liceat" "per te non fieri, quo minus mihi hominem erotem habere liceat".
Dig. 45. 1. 75. 8
Ulpianus 22 ad ed.
Qui illud aut illud stipulatur, veluti "decem vel hominem stichum", utrum certum an incertum deducat in obligationem, non immerito quaeritur: nam et res certae designantur et utra earum potius praestanda sit, in incerto est. sed utcumque is, qui sibi electionem constituit adiectis his verbis "utrum ego velim", potest videri certum stipulatus, cum ei liceat vel hominem tantum vel decem tantum intendere sibi dari oportere: qui vero sibi electionem non constituit, incertum stipulatur.
Dig. 45. 1. 75. 9
Ulpianus 22 ad ed.
Qui sortem stipulatur et usuras quascumque, certum et incertum stipulatus videtur et tot stipulationes sunt, quot res sunt.
Dig. 45. 1. 75. 10
Ulpianus 22 ad ed.
Haec stipulatio: "fundum tusculanum dari?" ostendit se certi esse, continetque, ut dominium omnimodo efficiatur stipulatoris quoquo modo.
Dig. 45. 1. 76pr.
Paulus 18 ad ed.
Si stipulatus fuerim "illud aut illud, quod ego voluero", haec electio personalis est, et ideo servo vel filio talis electio cohaeret: in heredes tamen transit obligatio et ante electionem mortuo stipulatore.
Dig. 45. 1. 76. 1
Paulus 18 ad ed.
Cum stipulamur "quidquid te dare facere oportet", id quod praesenti die dumtaxat debetur in stipulationem deducitur, non (ut in iudiciis) etiam futurum: et ideo in stipulatione adicitur verbum "oportebit" vel ita "praesens in diemve". hoc ideo fit, quia qui stipulatur "quidquid te dare oportet" demonstrat eam pecuniam quae iam debetur: quod si totam demonstrare vult, dicit ^dici^ "oportebitve" vel ita "praesens in diemve".
Dig. 45. 1. 77
Paulus 58 ad ed.