Latin · ~9 min
Lines 1.624-1.650
Justinian, Liber XLV 1.624-650
Not analysed yet
Dig. 45. 1. 92
Paulus 18 ad plaut.
Si ita stipuler: "per te non fieri, quo minus mihi heredique meo vindemiam tollere liceat?" ,etiam heredi datur actio.
Dig. 45. 1. 93
Paulus 3 ad vitell.
Si sic stipulatus fuero: "per te non fieri, quo minus hominem ex his, quos habes, sumam?" electio mea erit.
Dig. 45. 1. 94
Marcellus 3 Dig.
Triticum dare oportere stipulatus est aliquis: facti quaestio est, non iuris. igitur si de aliquo tritico cogitaverit, id est certi generis certae quantitatis, id habebitur pro expresso: alioquin si, cum destinare genus et modum vellet, non fecit, nihil stipulatus videtur, igitur ne unum quidem modium.
Dig. 45. 1. 95
Marcellus 5 Dig.
Qui insulam fieri stipulatur, ita demum adquirit obligationem, si apparet, quo in loco fieri insulam voluerit: si et ibi insulam fieri interest eius.
Dig. 45. 1. 96
Marcellus 12 Dig.
Qui servum mihi ex stipulatu debebat, si in facinore eum deprehenderit, impune eum occidit, nec utilis actio erit in eum constituenda.
Dig. 45. 1. 97pr.
Celsus 26 Dig.
Si ita stipulatus fuero: "te sisti? nisi steteris, hippocentaurum dari?" proinde erit, atque "te sisti" solummodo stipulatus essem.
Dig. 45. 1. 97. 1
Celsus 26 Dig.
Possum utiliter a te ita stipulari: "titii nomine te soluturum?" ,neque enim hoc simile est illi "titium daturum?" :sed ex ea stipulatione, dum interest mea, agere possum, et ideo, si locuples sit titius, nihil ex hac stipulatione consequi possim: quid enim mea interest id a te fieri, quod si non feceris, aeque salvam pecuniam habiturus sum?
Dig. 45. 1. 97. 2
Celsus 26 Dig.
"si tibi nupsero, decem dari spondes?" causa cognita denegandam actionem puto, nec raro probabilis causa eiusmodi stipulationis est. item si vir a muliere eo modo non in dotem stipulatus est.
Dig. 45. 1. 98pr.
Marcellus 20 Dig.
Existimo posse id quod meum est sub condicione stipulari, item viam stipulari ad fundum posse, quamquam interim fundus non sit meus: aut, si hoc verum non est et alienum fundum sub condicione stipulatus fuero isque ex lucrativa causa meus esse coeperit, confestim peremeretur stipulatio, et si fundi dominus sub condicione viam stipulatus fuerit, statim fundo alienato evanescit stipulatio, et maxime secundum illorum opinionem, qui etiam ea, quae recte constiterunt, resolvi putant, cum in eum casum recciderunt, a quo non potuissent consistere.