Latin · ~7 min
Lines 1.726-1.737
Justinian, Liber XLV 1.726-737
Not analysed yet
Dig. 45. 1. 116
Papinianus 4 quaest.
Decem stipulatus a titio postea, quanto minus ab eo consequi posses, si a maevio stipularis, sine dubio maevius universi periculum potest subire. sed et si decem petieris a titio, maevius non erit solutus, nisi iudicatum titius fecerit. paulus notat: non enim sunt duo rei maevius et titius eiusdem obligationis, sed maevius sub condicione debet, si a titio exigi non poterit: igitur nec titio convento maevius liberatur (qui an debiturus sit, incertum est) et solvente titio non liberatur maevius (qui nec tenebatur), cum condicio stipulationis deficit, nec maevius pendente stipulationis condicione recte potest conveniri: a maevio enim ante titium excussum non recte petetur.
Dig. 45. 1. 117
Papinianus 12 quaest.
Si centum homines, quos ego heresve meus eligerem, stipulatus, antequam eligerem, duos heredes reliquero, numero dividitur stipulatio: diversum erit, si iam electis hominibus successerint.
Dig. 45. 1. 118pr.
Papinianus 27 quaest.
Liber homo, qui bona fide servit mihi, quod stipulanti mihi promittit, prope est, ut omnimodo sit utile, quamvis ex re mea promittat: nam quid aliud dici potest, quo minus liber homo teneatur? nec tamen ideo si stipulanti eidem ex eadem causa spondeam, tenebor: quemadmodum etenim habebit eius actionem adversus me, quod ab alio stipulatus quaereret mihi? hoc itaque latere fructuario servo vel alieno, qui bona fide servit, comparabitur. servus autem fructuario si promittat ex re ipsius vel alienus, qui bona fide servit, emptori, nulla de peculio dabitur in dominum actio: nam in his causis domini esse intelleguntur.
Dig. 45. 1. 118. 1
Papinianus 27 quaest.
"decem hodie dari spondes?" dixi posse vel eo die pecuniam peti nec videri praematurius agi non finito stipulationis die, quod in aliis temporibus iuris est (nam peti non debet, quod intra tempus comprehensum solvi potest): in proposito enim diem non differendae actionis insertum videri, sed quo praesens ostendatur, esse responsum.