Latin · ~13 min
Lines 1.780-1.797
Justinian, Liber XLV 1.780-797
Not analysed yet
Dig. 45. 1. 123
Papinianus 1 def.
Si flagitii faciendi vel facti causa concepta sit stipulatio, ab initio non valet.
Dig. 45. 1. 124
Papinianus 2 def.
"insulam intra biennium illo loco aedificari spondes?" ante finem biennii stipulatio non committitur, quamvis reus promittendi non aedificaverit et tantum residui temporis sit, quo aedificium extrui non possit: neque enim stipulationis status, cuius dies certus in exordio fuit, ex post facto mutatur. idque et in stipulatione iudicio sistendi causa facta placuit, scilicet ut ante diem stipulatio non committatur, si certum esse coeperit parere stipulationi residuo tempore non posse.
Dig. 45. 1. 125
Paulus 2 quaest.
Cum stipulamur "quidquid te dare facere oportet ",nihil aliud in stipulationem deducitur quam quod praesenti die debetur: hoc enim solum haec stipulatio demonstrat.
Dig. 45. 1. 126pr.
Paulus 3 quaest.
Si ita stipulatus fuero: "si titius consul factus fuerit, tunc ex hac die in annos singulos dena dare spondes?" ,post triennium condicione existente triginta peti potuerunt.
Dig. 45. 1. 126. 1
Paulus 3 quaest.
Titius a maevio fundum detracto usu fructu stipulatus est et ab eodem eiusdem fundi usum fructum: duae sunt stipulationes et minus est in eo usu fructu, quem per se quis promisit, quam in eo, qui proprietatem comitatur. denique si ille usum fructum dederit eumque stipulator non utendo amiserit, tradendo postea fundum detracto usu fructu liberabitur. non idem contingit ei, qui fundum pleno iure promisit et usum fructum dedit, deinde amisso eo proprietatem sine usu fructu tradidit: ille liberatus est dando usum fructum, hic nulla parte obligationis exoneratur, nisi pleno iure fundum effecerit stipulatoris.
Dig. 45. 1. 126. 2
Paulus 3 quaest.
"chrysogonus flavii candidi servus actor scripsit, coram subscribente et adsignante domino meo, accepisse eum a iulio zosa, rem agente iulii quintilliani absentis, mutua denaria mille. quae dari quintilliano heredive eius, ad quem ea res pertinebit, kalendis novembribus, quae proximae sunt futurae, stipulatus est zosas libertus et rem agens quintilliani, spopondit candidus dominus meus. sub die supra scripta si satis eo nomine factum non erit, tunc quo post solvetur, usurarum nomine denarios octo praestari stipulatus est iulius zosas, spopondit flavius candidus dominus meus". subscripsit dominus. respondi: per liberam personam quae neque iuri nostro subiecta est neque bona fide nobis servit, obligationem nullam adquirere possumus. plane si liber homo nostro nomine pecuniam daret vel suam vel nostram, ut nobis solveretur, obligatio nobis pecuniae creditae adquireretur: sed quod libertus patrono dari stipulatus est, inutile est, ut nec ad solutionem proficiat adiectio absentis, cui principaliter obligatio quaerebatur. superest quaeramus, an ex numeratione ipse qui contraxit pecuniam creditam petere possit: nam quotiens pecuniam mutuam dantes eandem stipulamur, non duae obligationes nascuntur, sed una verborum. plane si praecedat numeratio, sequatur stipulatio, non est dicendum recessum a naturali obligatione. sequens stipulatio, in qua sine adiectione nominis usuras stipulatus est, non eodem vitio laborat (neque enim maligne accipiendum est eidem stipulatum usuras, cui et sortem, videri), ideoque in liberti persona valet stipulatio usurarum et cogitur eam patrono cedere. plerumque enim in stipulationibus verba, ex quibus obligatio oritur, inspicienda sunt: raro inesse tempus vel condicionem ex eo, quod agi apparebit, intellegendum est: numquam personam, nisi expressa sit.