Latin · ~8 min
Lines 1.1908-1.1925
Justinian, Liber XLVII 1.1908-1925
Not analysed yet
Dig. 47. 11. 6. 1
Ulpianus 8 de off. procons.
Onerant annonam etiam staterae adulterinae, de quibus divus traianus edictum proposuit, quo edicto poenam legis corneliae in eos statuit, perinde ac si lege testamentaria, quod testamentum falsum scripsisset signasset recitasset, damnatus esset.
Dig. 47. 11. 6. 2
Ulpianus 8 de off. procons.
Sed et divus hadrianus eum, qui falsas mensuras habuit, in insulam relegavit.
Dig. 47. 11. 7
Ulpianus 9 de off. procons.
Saccularii, qui vetitas in sacculos artes exercentes partem subducunt, partem subtrahunt, item qui derectarii appellantur, hoc est hi, qui in aliena cenacula se dirigunt furandi animo, plus quam fures puniendi sunt: idcircoque aut ad tempus in opus dantur publicum, aut fustibus castigantur et dimittuntur, aut ad tempus relegantur.
Dig. 47. 11. 8
Ulpianus 9 de off. procons.
Sunt praeterea crimina, quae ad executionem praesidis pertinent: ut puta si quis instrumenta sua prodita esse dicat: nam huius rei executio praefecto urbis a divis fratribus data est.
Dig. 47. 11. 9
Ulpianus 9 de off. procons.
Sunt quaedam, quae more provinciarum coercitionem solent admittere: ut puta in provincia arabia skopelismon crimen appellant, cuius rei admissum tale est: plerique inimicorum solent praedium inimici skopelizein, id est lapides ponere indicio futuros, quod, si quis eum agrum coluisset, malo leto periturus esset insidiis eorum, qui scopulos posuissent: quae res tantum timorem habet, ut nemo ad eum agrum accedere audeat crudelitatem timens eorum qui scopelismon fecerunt. hanc rem praesides exequi solent graviter usque ad poenam capitis, quia et ipsa res mortem comminatur.
Dig. 47. 11. 10
Ulpianus 9 de off. procons.
In aegypto qui chomata rumpit vel dissolvit (hi sunt aggeres, qui quidem solent aquam niloticam continere), aeque plectitur extra ordinem: et pro condicione sua et pro admissi mensura quidam opere publico, alii autem metallo plectuntur, et metallo quidem secundum suam dignitatem. si quis arborem sycaminonem exciderit, nam et haec res vindicatur extra ordinem non levi poena, idcirco quod hae arbores colligunt aggeres niloticos, per quos incrementa nili dispensantur et coercentur. et deminutiones aeque coercentur: chomata etiam et diacopi, qui in aggeribus fiunt, plecti efficiunt eos, qui id ^^admiserint.