Latin · ~8 min
Lines 1.1-1.33
Justinian, Liber XV 1.1-33
Not analysed yet
LIBER QUINTUS DECIMUS
Dig. 15. 1. 0. De peculio.
Dig. 15. 2. 0. Quando de peculio actio annalis est.
Dig. 15. 3. 0. De in rem verso.
Dig. 15. 4. 0. Quod iussu.
Dig. 15. 1. 0. R rubrica: de peculio.
Dig. 15. 1. 1pr.
Ulpianus 29 ad ed.
Ordinarium praetor arbitratus est prius eos contractus exponere eorum qui alienae potestati subiecti sunt, qui in solidum tribuunt actionem, sic deinde ad hunc pervenire, ubi de peculio datur actio.
Dig. 15. 1. 1. 1
Ulpianus 29 ad ed.
Est autem triplex hoc edictum: aut enim de peculio aut de in rem verso aut quod iussu hinc oritur actio.
Dig. 15. 1. 1. 2
Ulpianus 29 ad ed.
Verba autem edicti talia sunt: "quod cum eo, qui in alterius potestate esset, negotium gestum erit".
Dig. 15. 1. 1. 3
Ulpianus 29 ad ed.
De eo loquitur, non de ea: sed tamen et ob eam quae est feminini sexus dabitur ex hoc edicto actio.
Dig. 15. 1. 1. 4
Ulpianus 29 ad ed.
Si cum impubere filio familias vel servo contractum sit, ita dabitur in dominum vel patrem de peculio, si locupletius eorum peculium factum est.
Dig. 15. 1. 1. 5
Ulpianus 29 ad ed.
Potestatis verbum communiter accipiendum est tam in filio quam in servo.
Dig. 15. 1. 1. 6
Ulpianus 29 ad ed.
Nec magis dominium servorum esse spectandum quam facultatem habendi eos: non enim solum servorum propriorum nomine conveniemur, item communium, verum eorum quoque qui bona fide nobis serviunt, sive liberi sint sive servi alieni.
Dig. 15. 1. 2
Pomponius 5 ad sab.
Ex ea causa, ex qua soleret servus fructuarius vel usuarius adquirere, in eum, cuius usus fructus vel usus sit, actio dumtaxat de peculio ceteraeque honorariae dantur, ex reliquis in dominum proprietatis.
Dig. 15. 1. 3pr.
Ulpianus 29 ad ed.
Licet tamen praetor, si cum eo qui in potestate sit gestum sit polliceatur actionem, tamen sciendum est et si in nullius sit potestate, dari de peculio actionem, ut puta si cum servo hereditario contractum sit ante aditam hereditatem.