Latin · ~8 min
Lines 1.142-1.153
Justinian, Liber XV 1.142-153
Not analysed yet
Dig. 15. 1. 9. 2
Ulpianus 29 ad ed.
Peculium autem deducto quod domino debetur computandum esse, quia praevenisse dominus et cum servo suo egisse creditur.
Dig. 15. 1. 9. 3
Ulpianus 29 ad ed.
Huic definitioni servius adiecit et si quid his debeatur qui sunt in eius potestate, quoniam hoc quoque domino deberi nemo ambigit.
Dig. 15. 1. 9. 4
Ulpianus 29 ad ed.
Praeterea id etiam deducetur, quod his personis debetur, quae sunt in tutela vel cura domini vel patris vel quorum negotia administrant, dummodo dolo careant, quoniam et si per dolum peculium vel ademerint vel minuerint, tenentur: nam si semper praevenire dominus et agere videtur, cur non dicatur etiam hoc nomine eum secum egisse, quo nomine vel tutelae vel negotiorum gestorum vel utili actione tenebitur? nam ut eleganter pedius ait, ideo hoc minus in peculio est, quod domino vel patri debetur, quoniam non est verisimile dominum id concedere servo in peculium habere, quod sibi debetur. sane cum ex ceteris causis ipsum a semet ipso exegisse dicimus qui negotia vel tutelam geret, cur non etiam in specie peculiari exegerit, quod exigi debuit? defendendum igitur erit quasi sibi eum solvere, cum quis agere de peculio conabitur.
Dig. 15. 1. 9. 5
Ulpianus 29 ad ed.
Sed et creditor servi, qui heres exstitit domino eius, deducit de peculio quod sibi debetur, si conveniatur, sive libertatem servus acceperit sive non, idemque et si legatus sit pure servus: nam quasi praevenerit et ipse secum egerit, sic deducet quod sibi debetur, licet nullo momento dominium in manumisso vel legato pure habuerit. et ita iulianus libro duodecimo scribit. certe si sub condicione servus libertatem acceperit, minus dubitanter iulianus eodem loco scribit heredem deducere: dominus enim factus est. ad defensionem sententiae suae iulianus etiam illud adfert, quod, si ei, qui post mortem servi vel filii intra annum potuit conveniri de peculio. heres exstitero, procul dubio deducam quod mihi debetur.