Latin · ~8 min
Lines 1.267-1.285
Justinian, Liber XV 1.267-285
Not analysed yet
Si servus alienatus sit, quamvis in eum, qui alienaverit, intra annum praetor de peculio actionem polliceatur, tamen nihilo minus et in novum dominum actio datur, et nihil interest, aliud apud eum adquisierit peculium an quod pariter cum eo emerit vel ex donatione acceperit eidem concesserit.
Dig. 15. 1. 27. 3
Gaius 9 ad ed. provinc.
Illud quoque placuit, quod et iulianus probat, omnimodo permittendum creditoribus vel in partes cum singulis agere vel cum uno in solidum.
Dig. 15. 1. 27. 4
Gaius 9 ad ed. provinc.
Sed ipsi, qui vendiderit servum, non putat iulianus de eo, quod ante venditionem crediderit, cum emptore de peculio agere permittendum.
Dig. 15. 1. 27. 5
Gaius 9 ad ed. provinc.
Sed et si alieno credidero eumque redemero, deinde alienavero, aeque non putat mihi in emptorem dari debere iudicium.
Dig. 15. 1. 27. 6
Gaius 9 ad ed. provinc.
In venditorem autem dumtaxat intra annum post redemptionem numerandum de eo, quod adhuc alieno crediderim, dandam esse mihi actionem existimat deducto eo, quod apud me peculii servus habebit.
Dig. 15. 1. 27. 7
Gaius 9 ad ed. provinc.
Sicut autem de eo, quod ipse crediderim servo meo, non putat iulianus in emptorem alienato eo actionem mihi dari debere, ita et de eo, quod servus meus servo meo crediderit, si is, cui creditum fuerit, alienatus sit, negat permitti mihi debere cum emptore experiri.
Dig. 15. 1. 27. 8
Gaius 9 ad ed. provinc.
Si quis cum servo duorum pluriumve contraxerit, permittendum est ei cum quo velit dominorum in solidum experiri: est enim iniquum in plures adversarios distringi eum, qui cum uno contraxerit: nec huius dumtaxat peculii ratio haberi debet, quod apud eum cum quo agitur is servus haberet, sed et eius quod apud alterum. nec tamen res damnosa futura est ei qui condemnatur, cum possit rursus ipse iudicio societatis vel communi dividundo quod amplius sua portione solverit a socio sociisve suis consequi. quod iulianus ita locum habere ait, si apud alterum quoque fuit peculium, quia eo casu solvendo quisque etiam socium aere alieno liberare videtur: at si nullum sit apud alterum peculium, contra esse, quia nec liberare ullo modo aere alieno eum intellegitur.