Latin · ~8 min
Lines 1.403-1.429
Justinian, Liber XV 1.403-429
Not analysed yet
Dig. 15. 1. 47. 3
Paulus 4 ad plaut.
Si creditor servi ab emptore esset partem consecutus, competere in reliquum in venditorem utile iudicium proculus ait, sed re integra non esse permittendum actori dividere actionem, ut simul cum emptore et cum venditore experiatur: satis enim esse hoc solum ei tribui, ut rescisso superiore iudicio in alterum detur ei actio, cum electo reo minus esset consecutus: et hoc iure utimur.
Dig. 15. 1. 47. 4
Paulus 4 ad plaut.
Non tantum autem quivis creditor cum venditore ex ante gesto agere potest, sed et ipse emptor, idque et iuliano videtur, quamvis et deducere ipse potest adversus alium agentem, dum tamen id, quod apud se habet, computet.
Dig. 15. 1. 47. 5
Paulus 4 ad plaut.
Si servus deducto peculio venditus sit, procedit, ut venditor et deductione uti possit, et, si post venditionem coeperit aliquid venditori servus debere, non minuit peculia, quia non domino debet.
Dig. 15. 1. 47. 6
Paulus 4 ad plaut.
Quae diximus in emptore et venditore, eadem sunt et si alio quovis genere dominium mutatum sit, ut legato, dotis datione, quia quasi patrimonium liberi hominis peculium servi intellegitur, ubicumque esset.
Dig. 15. 1. 48pr.
Paulus 17 ad plaut.
Libera peculii administratio non permanet neque in fugitivo neque in subrepto neque in eo, de quo nesciat quis, vivat an mortuus sit.
Dig. 15. 1. 48. 1
Paulus 17 ad plaut.
Cui peculii administratio data est, delegare debitorem suum potest.
Dig. 15. 1. 49pr.
Pomponius 4 ad q. muc.
Non solum id peculium est, quod dominus servo concessit, verum id quoque, quod ignorante quidem eo adquisitum sit, tamen, si rescisset, passurus erat esse in peculio.
Dig. 15. 1. 49. 1
Pomponius 4 ad q. muc.
Si ignorante me servus meus negotia mea administraverit, tantidem debitor mihi intellegetur, quanti tenebatur, si liber negotia mea administrasset.
Dig. 15. 1. 49. 2
Pomponius 4 ad q. muc.
Ut debitor vel servus domino vel dominus servo intellegatur, ex causa civili computandum est: ideoque si dominus in rationes suas referat se debere servo suo, cum omnino neque mutuum acceperit neque ulla causa praecesserat debendi, nuda ratio non facit eum debitorem.