Latin · ~11 min
Lines 1.657-1.668
Justinian, Liber XV 1.657-668
Not analysed yet
Dig. 15. 3. 17pr.
Africanus 8 quaest.
Servus in rem domini pecuniam mutuatus sine culpa eam perdidit: nihilo minus posse cum domino de in rem verso agi existimavit. nam et si procurator meus in negotia mea impensurus pecuniam mutuatus sine culpa eam perdiderit, recte eum hoc nomine mandati vel negotiorum gestorum acturum.
Dig. 15. 3. 17. 1
Africanus 8 quaest.
Cum sticho vicario servi tui pamphili contraxi: actio de peculio et in rem verso ita dari debet, ut, quod vel in tuam ipsius rem vel in peculium pamphili versum sit, comprehendatur, scilicet etiamsi mortuo vel alienato sticho agatur. quod si pamphilo mortuo agam, magis est, ut, quamvis stichus vivat, tamen de eo, quod in peculio pamphili versum est, non nisi intra annum quam is decessit actio dari debeat: etenim quodammodo de peculio pamphili tum experiri videbor, sicuti si, quod iussu eius credidissem, experirer: nec nos movere debet, quod stichus de cuius peculio agitur vivat, quando non aliter ea res in peculio eius esse potest, quam si pamphili peculium maneat. eadem ratio efficiet, ut id, quod in peculio pamphili versum sit, ita praestari debere dicamus, ut prius eius, quod tibi pamphilus debuerit, deductio fiat, quod vero in tuam rem versum fuerit, praestetur etiam non deducto eo quod pamphilus tibi debet.
Dig. 15. 3. 18
Nerva 7 membr.
Quamvis in eam rem pro servo meo fideiusseris, quae ita contracta est, ut in rem meam versaretur (veluti si, cum servus frumentum emisset quo familia aleretur, venditori frumenti fideiusseris), propius est tamen, ut de peculio eo nomine, non de in rem verso agere possis, ut unius dumtaxat in quoquo contractu de in rem verso sit actio, qui id ipsum credidit quod in rem domini versum est.
Dig. 15. 3. 19
Paulus 4 quaest.
Filius familias togam emit: mortuo deinde eo pater ignorans et putans suam esse dedicavit eam in funus eius. neratius libro responsorum ait in rem patris versum videri: in actione autem de peculio quod in rerum natura non esset uno modo aestimari debere, si dolo malo eius quocum agatur factum esset. atquin si filio pater togam emere debuit, in rem patris res versa est non nunc quo funerabitur, sed quo tempore emit (funus enim filii aes alienum patris est: et hoc neratius quoque, qui de in rem verso patrem teneri putavit, ostendit negotium hoc, id est sepulturam et funus filii patris esse aes alienum, non filii): factus est ergo debitor peculii, quamvis res non exstet, ut etiam de peculio possit conveniri, in quam actionem venit et quod in rem versum est: quae tamen adiectio tunc necessaria est, cum annus post mortem filii excessit.