Latin · ~7 min
Lines 1.590-1.606
Justinian, Liber XVI 1.590-606
Not analysed yet
Dig. 16. 3. 25pr.
Papinianus 3 resp.
Die sponsaliorum aut postea res oblatas puellae, quae sui iuris fuit, pater suscepit: heres eius ut exhibeat recte convenietur etiam actione depositi.
Dig. 16. 3. 25. 1
Papinianus 3 resp.
Qui pecuniam apud se non obsignatam, ut tantundem redderet, depositam ad usus proprios convertit, post moram in usuras quoque iudicio depositi condemnandus est.
Dig. 16. 3. 26pr.
Paulus 4 resp.
Publia maevia cum proficisceretur ad maritum suum, arcam clusam cum veste et instrumentis commendavit gaiae seiae et dixit ei: "cum sana salvave venero, restitues mihi: certe, si aliquid mihi humanum contigerit, filio meo, quem ex alio marito suscepi. "defuncta ea intestata desidero res commendatae cui restitui debeant, filio an marito. paulus respondit filio.
Dig. 16. 3. 26. 1
Paulus 4 resp.
Lucius titius ita cavit: "elabon kai exw eis logon parakatavykys ta progegrammena tou arguriou dynaria muria, kai panta poiysw kai sumfwnw kai hwmologysa, hws progegraptai: kai sunevemyn xorygysai soi tokon hekastys mnas hekastou mynos obolous tessaras mexri tys apodosews pantos tou arguriou. "quaero, an usurae peti possunt. paulus respondit eum contractum de quo quaeritur depositae pecuniae modum excedere, et ideo secundum conventionem usurae quoque actione depositi peti possunt.
Dig. 16. 3. 26. 2
Paulus 4 resp.
"titius semproniis salutem. habere me a vobis auri pondo plus minus decem et discos duos saccum signatum: ex quibus debetis mihi decem, quos apud titium deposuistis: item quos trophimati decem: item ex ratione patris vestri decem et quod excurrit. "quaero, an ex huiuscemodi scriptura aliqua obligatio nata sit, scilicet quod ad solam pecuniae causam attinet. respondit ex epistula, de qua quaeritur, obligationem quidem nullam natam videri, sed probationem depositarum rerum impleri posse: an autem is quoque, qui deberi sibi cavit in eadem epistula decem, probare possit hoc quod scripsit, iudicem aestimaturum.
Dig. 16. 3. 27
Paulus 7 resp.