Latin · ~7 min
Lines 1.846-1.866
Justinian, Liber XVI 1.846-866
Not analysed yet
Dig. 16. 1. 29. 1
Paulus 16 resp.
Paulus respondit ea, quae in fraudem senatus consulti, quod de intercessione feminarum factum est, excogitata probari possunt, rata haberi non oportere.
Dig. 16. 1. 30pr.
Paulus 2 sent.
Si decipiendi animo vel cum sciret se non teneri mulier pro aliquo intercesserit, exceptio ei senatus consulti non datur: actionem enim, quae in dolum mulieris competit, amplissimus ordo non excludit.
Dig. 16. 1. 30. 1
Paulus 2 sent.
Procurator si mandatu mulieris pro alio intercesserit, exceptione senatus consulti velleiani adiuvatur, ne alias actio intercidat.
Dig. 16. 1. 31
Paulus 1 ad ner.
Paulus: si mulier quod ex intercessione solvit nolit repetere, sed mandati agere et cavere velit de indemnitate reo, audienda est.
Dig. 16. 1. 32pr.
Pomponius 1 sen. consult.
Si mulier hereditatem alicuius adeat, ut aes alienum eius suscipiat, vix est, ut succurri ei debeat, nisi si fraude creditorum id conceptum sit: nec enim loco minoris viginti quinque annis circumscripti per omnia habenda est mulier.
Dig. 16. 1. 32. 1
Pomponius 1 sen. consult.
Si mulier rem a se pignori datam per intercessionem recipere velit, fructus etiam liberos recipit et, si res deterior facta fuerit, eo nomine magis aestimetur. sed si creditor, qui pignus per intercessionem acceperit, hoc alii vendidit, vera est eorum opinio, qui petitionem dandam ei putant et adversus bonae fidei emptorem, ne melioris condicionis emptor sit, quam fuerit venditor.
Dig. 16. 1. 32. 2
Pomponius 1 sen. consult.
Item si mulier creditori viri fundum vendidit et tradidit ea condicione, ut emptor acceptam pecuniam viro referret, et hunc fundum vindicat, exceptio quidem opponitur ei de re empta et tradita, sed replicabitur a muliere: "aut si ea venditio contra senatus consultum facta sit", et hoc procedit, sive ipse creditor emerit sive interposuerit alium, quo mulier ea ratione careat re sua. idem est et si non pro viro, sed pro alio debitore rem suam tradidit.