Latin · ~9 min
Lines 1.173-1.205
Justinian, Liber XVII 1.173-205
Not analysed yet
Dig. 17. 1. 10. 13
Ulpianus 31 ad ed.
Si fideiussori donationis causa acceptum factum sit a creditore, puto, si fideiussorem remunerari voluit creditor, habere eum mandati actionem: multo magis, si mortis causa accepto tulisset creditor vel si eam liberationem legavit.
Dig. 17. 1. 11
Pomponius 3 ex plaut.
Si ei, cui damnatus ex causa fideiussoria fueram, heres postea extitero, habebo mandati actionem.
Dig. 17. 1. 12pr.
Ulpianus 31 ad ed.
Si vero non remunerandi causa, sed principaliter donando fideiussori remisit actionem, mandati eum non acturum.
Dig. 17. 1. 12. 1
Ulpianus 31 ad ed.
Marcellus autem fatetur, si quis donaturus fideiussori pro eo solverit creditori, habere fideiussorem mandati actionem.
Dig. 17. 1. 12. 2
Ulpianus 31 ad ed.
Plane, inquit, si filius familias vel servus fuit fideiussor et pro his solvero donaturus eis, mandati patrem vel dominum non acturos, hoc ideo, quia non patri donatum voluit.
Dig. 17. 1. 12. 3
Ulpianus 31 ad ed.
Plane si servus fideiussor solverit, dominum mandati acturum idem Marcellus ibidem ait.
Dig. 17. 1. 12. 4
Ulpianus 31 ad ed.
Si filius familias non iussu patris fideiusserit, cessat mandati actio, si nihil sit in peculio: quod si iussu, vel ex peculio solutum est, multo magis habet pater mandati.
Dig. 17. 1. 12. 5
Ulpianus 31 ad ed.
Si filio familias mandavi, ut pro me solveret, patrem, sive ipse solverit sive filius ex peculio, mandati acturum neratius ait, quod habet rationem: nihil enim mea interest, quis solvat.
Dig. 17. 1. 12. 6
Ulpianus 31 ad ed.
Si filio familias mandavero, ut pro me solveret, et emancipatus solvat, verum est in factum actionem filio dandam, patrem autem post emancipationem solventem negotiorum gestorum actionem habere.
Dig. 17. 1. 12. 7
Ulpianus 31 ad ed.
Contrario iudicio experiuntur qui mandatum susceperunt, ut puta qui rerum vel rei unius procurationem susceperunt.
Dig. 17. 1. 12. 8
Ulpianus 31 ad ed.
Inde papinianus quaerit, si patronus praedium quod emerat, pro quo pretii bessem exsolverat, iusserit liberto suo tradi, ut ille residuum pretii redderet, deinde reddito pretio vendenti fundum patrono libertus consenserit, trientis pretium an libertus possit repetere. et ait, si mandatum suscepit initio libertus, non donatum accepit, contrario iudicio posse eum pretium repetere, quod deductis mercedibus, quas medio tempore percepit, superest: quod si donationem patronus in libertum contulit, videri et postea libertum patrono donasse.