Latin · ~8 min
Lines 1.242-1.265
Justinian, Liber XVII 1.242-265
Not analysed yet
Dig. 17. 1. 15
Paulus 2 ad sab.
Si mandassem tibi, ut fundum emeres, postea scripsissem, ne emeres, tu, antequam scias me vetuisse, emisses, mandati tibi obligatus ero, ne damno adficiatur is qui suscipit mandatum.
Dig. 17. 1. 16
Ulpianus 31 ad ed.
Si quis mihi mandaverit in meo aliquid facere et fecero, quaesitum est, an sit mandati actio. et ait celsus libro septimo digestorum hoc respondisse se, cum aurelius quietus hospiti suo medico mandasse diceretur, ut in hortis eius quos ravennae habebat, in quos omnibus annis secedere solebat, sphaeristerium et hypocausta et quaedam ipsius valetudini apta sua impensa faceret: deducto igitur, quanto sua aedificia pretiosiora fecisset, quod amplius impendisset posse eum mandati iudicio persequi.
Dig. 17. 1. 17
Paulus 7 ad sab.
Si mandavero tibi, ut a titio decem exigeres, et ante exacta ea mandati tecum egero, si ante rem iudicatam exegeris, condemnandum te esse constat.
Dig. 17. 1. 18
Ulpianus 40 ad sab.
Qui patitur ab alio mandari, ut sibi credatur, mandare intellegitur.
Dig. 17. 1. 19
Ulpianus 43 ad sab.
Si servus meus de semet emendo mandaret, ut redimatur, pomponius eleganter tractat, an is, qui servum redemerit, ultro convenire possit venditorem, ut servum recipiat, quoniam mandati actio ultro citroque est. sed esse iniquissimum pomponius ait ex facto servi mei cogi me servum recipere, quem in perpetuum alienari volueram, nec magis in hunc casum debeo mandati teneri, quam ut eum tibi venderem.
Dig. 17. 1. 20pr.
Paulus 11 ad sab.
Ex mandato apud eum qui mandatum suscepit nihil remanere oportet, sicuti nec damnum pati debet, si exigere faeneratam pecuniam non potuit.
Dig. 17. 1. 20. 1
Paulus 11 ad sab.
Fideiussori negotiorum gestorum est actio, si pro absente fideiusserit: nam mandati actio non potest competere, cum non antecesserit mandatum.
Dig. 17. 1. 21
Ulpianus 47 ad sab.
Cum mandatu alieno pro te fideiusserim, non possum adversus te habere actionem mandati, quemadmodum qui alienum mandatum intuitus spopondit. sed si non utique unius, sed utriusque mandatum intuitus id fecerim, habebo mandati actionem etiam adversus te, quemadmodum, si duo mihi mandassent ut tibi crederem, utrumque haberem obligatum.