Latin · ~8 min
Lines 1.298-1.319
Justinian, Liber XVII 1.298-319
Not analysed yet
Si curator bonorum venditionem quidem fecerit, pecuniam autem creditoribus non solverit, trebatius ofilius labeo responderunt his qui praesentes fuerunt competere adversus eum mandati actionem, his autem qui absentes fuerunt negotiorum gestorum actionem esse. atquin si praesentium mandatum exsecutus id egit, negotiorum gestorum actio absentibus non est nisi forte adversus eos qui mandaverunt curatori, tamquam si negotia absentium gesserint: quod si, cum soli creditores se esse existimarent, id mandaverint, in factum actio absentibus danda est in eos qui mandaverint.
Dig. 17. 1. 22. 11
Paulus 32 ad ed.
Sicut autem liberum est mandatum non suscipere, ita susceptum consummari oportet, nisi renuntiatum sit (renuntiari autem ita potest, ut integrum ius mandatori reservetur vel per se vel per alium eandem rem commode explicandi) aut si redundet in eum captio qui suscepit mandatum. et quidem si is cui mandatum est ut aliquid mercaretur mercatus non sit neque renuntiaverit se non empturum idque sua, non alterius culpa fecerit, mandati actione teneri eum convenit: nec amplius tenebitur, sicuti mela quoque scripsit, si eo tempore per fraudem renuntiaverit, cum iam recte emere non posset.
Dig. 17. 1. 23
Hermogenianus 2 iuris epit.
Sane si valetudinis adversae vel capitalium inimicitiarium.
Dig. 17. 1. 24
Paulus 2 sent.
Seu ob inanes rei actiones.
Dig. 17. 1. 25
Hermogenianus 2 iuris epit.
Seu ob aliam iustam causam excusationes alleget, audiendus est.
Dig. 17. 1. 26pr.
Paulus 32 ad ed.
Inter causas omittendi mandati etiam mors mandatoris est: nam mandatum solvitur morte. si tamen per ignorantiam impletum est, competere actionem utilitatis causa dicitur. iulianus quoque scripsit mandatoris morte solvi mandatum, sed obligationem aliquando durare.
Dig. 17. 1. 26. 1
Paulus 32 ad ed.
Si quis debitori suo mandaverit, ut titio solveret, et debitor mortuo eo, cum id ignoraret, solverit, liberari eum oportet.
Dig. 17. 1. 26. 2
Paulus 32 ad ed.
Abesse intellegitur pecunia fideiussori etiam si debitor ab eo delegatus sit creditori, licet is solvendo non fuerit, quia bonum nomen facit creditor, qui admittit debitorem delegatum.