Latin · ~8 min
Lines 1.344-1.361
Justinian, Liber XVII 1.344-361
Not analysed yet
Dig. 17. 1. 27. 2
Gaius 9 ad ed. provinc.
Qui mandatum suscepit, si potest id explere, deserere promissum officium non debet, alioquin quanti mandatoris intersit damnabitur: si vero intellegit explere se id officium non posse, id ipsum cum primum poterit debet mandatori nuntiare, ut is si velit alterius opera utatur: quod si, cum possit nuntiare, cessaverit, quanti mandatoris intersit tenebitur: si aliqua ex causa non poterit nuntiare, securus erit.
Dig. 17. 1. 27. 3
Gaius 9 ad ed. provinc.
Morte quoque eius cui mandatum est, si is integro adhuc mandato decesserit, solvitur mandatum et ob id heres eius, licet exsecutus fuerit mandatum, non habet mandati actionem.
Dig. 17. 1. 27. 4
Gaius 9 ad ed. provinc.
Impendia mandati exsequendi gratia facta si bona fide facta sunt, restitui omnimodo debent, nec ad rem pertinet, quod is qui mandasset potuisset, si ipse negotium gereret, minus impendere.
Dig. 17. 1. 27. 5
Gaius 9 ad ed. provinc.
Si mandatu meo titio credideris et mecum mandati egeris, non aliter condemnari debeo, quam si actiones tuas, quas adversus titium habes, mihi praestiteris. sed si cum titio egeris, ego quidem non liberabor, sed in id dumtaxat tibi obligatus ero, quod a titio servare non potueris.
Dig. 17. 1. 28
Ulpianus 14 ad ed.
Papinianus libro tertio quaestionum ait mandatorem debitoris solventem ipso iure reum non liberare (propter mandatum enim suum solvit et suo nomine) ideoque mandatori actiones putat adversus reum cedi debere.
Dig. 17. 1. 29pr.
Ulpianus 7 disp.
Si fideiussor conventus, cum ignoraret non fuisse debitori numeratam pecuniam, solverit ex causa fideiussionis, an mandati iudicio persequi possit id quod solverit, quaeritur. et si quidem sciens praetermiserit exceptionem vel doli vel non numeratae pecuniae, videtur dolo versari (dissoluta enim neglegentia prope dolum est): ubi vero ignoravit, nihil est quod ei imputetur. pari ratione et si aliqua exceptio debitori competebat, pacti forte conventi vel cuius alterius rei, et ignarus hanc exceptionem non exercebit, dici oportet mandati ei actionem competere: potuit enim atque debuit reus promittendi certiorare fideiussorem suum, ne forte ignarus solvat indebitum.