Latin · ~7 min
Lines 1.38-1.66
Justinian, Liber XVII 1.38-66
Not analysed yet
Dig. 17. 1. 2. 6
Gaius 2 cott.
Tua autem gratia intervenit mandatum, veluti si mandem tibi, ut pecunias tuas potius in emptiones praediorum colloces quam faeneres, vel ex diverso ut faeneres potius quam in emptiones praediorum colloces: cuius generis mandatum magis consilium est quam mandatum et ob id non est obligatorium, quia nemo ex consilio obligatur, etiamsi non expediat ei cui dabatur, quia liberum est cuique apud se explorare, an expediat sibi consilium.
Dig. 17. 1. 3pr.
Paulus 32 ad ed.
Praeterea in causa mandati etiam illud vertitur, ut interim nec melior causa mandantis fieri possit, interdum melior, deterior vero numquam.
Dig. 17. 1. 3. 1
Paulus 32 ad ed.
Et quidem si mandavi tibi, ut aliquam rem mihi emeres, nec de pretio quicquam statui tuque emisti, utrimque actio nascitur.
Dig. 17. 1. 3. 2
Paulus 32 ad ed.
Quod si pretium statui tuque pluris emisti, quidam negaverunt te mandati habere actionem, etiamsi paratus esses id quod excedit remittere: namque iniquum est non esse mihi cum illo actionem, si nolit, illi vero, si velit, mecum esse.
Dig. 17. 1. 4
Gaius 2 rer. cott.
Sed proculus recte eum usque ad pretium statutum acturum existimat, quae sententia sane benignior est.
Dig. 17. 1. 5pr.
Paulus 32 ad ed.
Diligenter igitur fines mandati custodiendi sunt:
Dig. 17. 1. 5. 1
Paulus 32 ad ed.
Nam qui excessit, aliud quid facere videtur et, si susceptum non impleverit, tenetur.
Dig. 17. 1. 5. 2
Paulus 32 ad ed.
Itaque si mandavero tibi, ut domum seianam centum emeres tuque titianam emeris longe maioris pretii, centum tamen aut etiam minoris, non videris implesse mandatum.
Dig. 17. 1. 5. 3
Paulus 32 ad ed.
Item si mandavero tibi, ut fundum meum centum venderes tuque eum nonaginta vendideris et petam fundum, non obstabit mihi exceptio, nisi et reliquum mihi, quod deest mandatu meo, praestes et indemnem me per omnia conserves.
Dig. 17. 1. 5. 4
Paulus 32 ad ed.