Latin · ~8 min
Lines 1.578-1.611
Justinian, Liber XVII 1.578-611
Not analysed yet
Dig. 17. 1. 62. 1
Scaevola 6 Dig.
Mandavi in haec verba: "lucius titius gaio suo salutem. peto et mando tibi, ut fidem dicas pro publio maevio apud sempronium: quaeque a publio soluta tibi non fuerint, me repraesentaturum hac epistula manu mea scripta notum tibi facio. "quaero, si non fideiussisset, sed mandasset creditori et alias egisset quam quod ei mandatum esset, an actione mandati teneretur. respondit teneri.
Dig. 17. 2. 0. Pro socio.
Dig. 17. 2. 1pr.
Paulus 32 ad ed.
Societas coiri potest vel in perpetuum, id est dum vivunt, vel ad tempus vel ex tempore vel sub condicione.
Dig. 17. 2. 1. 1
Paulus 32 ad ed.
In societate omnium bonorum omnes res quae coeuntium sunt continuo communicantur,
Dig. 17. 2. 2
Gaius 10 ad ed. provinc.
Quia, licet specialiter traditio non interveniat, tacita tamen creditur intervenire.
Dig. 17. 2. 3pr.
Paulus 32 ad ed.
Ea vero, quae in nominibus erunt, manent in suo statu: sed actiones invicem praestare debent.
Dig. 17. 2. 3. 1
Paulus 32 ad ed.
Cum specialiter omnium bonorum societas coita est, tunc et hereditas et legatum et quod donatum est aut quaqua ratione adquisitum communioni adquiretur.
Dig. 17. 2. 3. 2
Paulus 32 ad ed.
De illo quaeritur, si ita sit coita societas, ut, si qua iusta hereditas alterutri obvenerit, communis sit, quae sit iusta hereditas, utrum quae iure legitimo obvenit an etiam ea quae testamento? et probabilius est ad legitimam hereditatem tantum hoc pertinere.
Dig. 17. 2. 3. 3
Paulus 32 ad ed.
Societas si dolo malo aut fraudandi causa coita sit, ipso iure nullius momenti est, quia fides bona contraria est fraudi et dolo.
Dig. 17. 2. 4pr.
Modestinus 3 reg.
Societatem coire et re et verbis et per nuntium posse nos dubium non est.
Dig. 17. 2. 4. 1
Modestinus 3 reg.
Dissociamur renuntiatione morte capitis minutione et egestate.
Dig. 17. 2. 5pr.
Ulpianus 31 ad ed.
Societates contrahuntur sive universorum bonorum sive negotiationis alicuius sive vectigalis sive etiam rei unius.